# Protomathesis 347

Oronce Finé, Protomathesis, JWTABELLA RECTARVM ASCENSIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/347

Canon supputationis coascendentium arcuum, sine tabula. signorum, quàm etiam aequalium quorumuis arcuum oppositorum, uel ab alterutro solstitiali puncto aequè distantium, ascensiones simul iunctas ijs ascensionibus adaequari, quas habent in sphaera recta. 8 Adde, quòd in obliquo sphaerae situ, signa rectè ascendentia obliquè descendunt, & econtra: h necnon ascensionem unius esse descensionem oppositi.1 Quanto igitur alter polorum magis eleuatur, tanto maior accidit ascensionum atque descensionu diuersitas. 1 Cum autem dati cuiuslibet arcus Eclipticae, ab alterutra sectionum cum Aequatore, aliundéue sumentis exordium, ascen sionem ad quamlibet obliquitatem sphaerae supputare uolueris, ita facito.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
