Latin
348.1 to 348.5
Oronce Finé, Protomathesis 348.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ducito primum sinum rectum datae polaris altitudinis in sinum totum, productumque diuidito per sinum complementi eiusdem eleuationis polaris: fiet enim sinus ad supputandas singu las ascensionales differentias (hoc est, arcus Aequatoris, quibus singulorum arcuum ascensiones in data sphaerae obliquitate, à rectis differunt ascensionibus) indifferenter accommodus. quem sinum, gratia differentiae, regionis sinum appellabis. I Multiplicato postmodum ipsum sinum regionis, per sinum declinationis puncti datum arcum Eclipticae terminantis, &productum diuidito per sinum complementi eiusdem declinationis: generabitur enim sinus optatae ascensionalis differentiae. n Hanc igitur ascensionalem differentiam demito tandem à recta dati arcus ascensione, si declinatio puncti eundem arcum terminantis fuerit septentrionalis: uel addito eidem astem sioni, si praefata declinatio meridionalis extiterit. n. Idque uelim intelligas, de borea poli exaltatione: obseruabis enim contrarium, si haec ad austrinam referantur poli sublimitatem. o Ex quibus, primum tabulam differentiarum ascensionalium: P deinde obliquas rum ascensionum, ad quamuis obliquitatem sphaerae, quiuis poterit facile supputare. 2 Vanuis istud caput ex sola dispositione circulorum, &rectae ad obliquam sphaeram cums A Qparatione, deduci facile possit: conabor tamen singula rudioribus efficere clariora. Primi itaque ex eo conuincitur, quoniam in obliquo sphaerae situ, neuter colurorum cum ipso cadit Horizonte: sed eundem Horizontem semper intersecat. Vnde fit, ut inter puncta quartarum Eclipl cae &Aequatoris terminatiua a geminis distincta coluris, sola aequinoctia utrisque Aequatori &Eclipticae, atque Horizonti communia, eundem simul attingant Horizontem. Quoties igitur alterum aequinoctiorum ab ortu per meridiem ad occasum circunducitur, ipsius Aequatori medietas cum respondenti Eelipticae medietate simul eleuatur atque deprimitur: unde aeque e to ascendit atque descendit una praedictarum medietatum, quam cito &reliqua. Id enim facere eu git commimis Aequator is, Eclipticae, ac Horizontis in utroque aequinoctiali puncto contingem intersectio, mutuaue colligantia. Duae igitur tantum Eclipticae medietates a duobus aequinu ctialibus punctis inchoatae, in obliqua sphaera, aequales habent ascensiones atque descensiones ¶b Partes autem, inter easdem aequinoctiorum sectiones mediae, nihilominus difformiter ascen dunt. In borea namque sphaerae obliquitate, ubi polus eleuatur arcticus: cum singulis arcubi Eclipticae ab Arietis initio ad finem Virginis interceptis, minus coascendit de Aequatore quam de Ecliptica, atque multo minus, quam in recta sphaera.