# Protomathesis 348.1-5

Oronce Finé, Protomathesis, 348.1 to 348.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/348.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/348.1

Ducito primum sinum rectum datae polaris altitudinis in sinum totum, productumque diuidito per sinum complementi eiusdem eleuationis polaris: fiet enim sinus ad supputandas singu las ascensionales differentias (hoc est, arcus Aequatoris, quibus singulorum arcuum ascensiones in data sphaerae obliquitate, à rectis differunt ascensionibus) indifferenter accommodus. quem sinum, gratia differentiae, regionis sinum appellabis. I Multiplicato postmodum ipsum sinum regionis, per sinum declinationis puncti datum arcum Eclipticae terminantis, & productum diuidito per sinum complementi eiusdem declinationis: generabitur enim sinus optatae ascensionalis differentiae. n Hanc igitur ascensionalem differentiam demito tandem à recta dati arcus ascensione, si declinatio puncti eundem arcum terminantis fuerit septentrionalis: uel addito eidem astem sioni, si praefata declinatio meridionalis extiterit. n. Idque uelim intelligas, de borea poli exaltatione: obseruabis enim contrarium, si haec ad austrinam referantur poli sublimitatem. o Ex quibus, primum tabulam differentiarum ascensionalium: P deinde obliquas rum ascensionum, ad quamuis obliquitatem sphaerae, quiuis poterit facile supputare. 2 Vanuis istud caput ex sola dispositione circulorum, & rectae ad obliquam sphaeram cums A Qparatione, deduci facile possit: conabor tamen singula rudioribus efficere clariora. Primi itaque ex eo conuincitur, quoniam in obliquo sphaerae situ, neuter colurorum cum ipso cadit Horizonte: sed eundem Horizontem semper intersecat. Vnde fit, ut inter puncta quartarum Eclipl cae & Aequatoris terminatiua a geminis distincta coluris, sola aequinoctia utrisque Aequatori & Eclipticae, atque Horizonti communia, eundem simul attingant Horizontem. Quoties igitur alterum aequinoctiorum ab ortu per meridiem ad occasum circunducitur, ipsius Aequatori medietas cum respondenti Eelipticae medietate simul eleuatur atque deprimitur: unde aeque e to ascendit atque descendit una praedictarum medietatum, quam cito & reliqua. Id enim facere eu git commimis Aequator is, Eclipticae, ac Horizontis in utroque aequinoctiali puncto contingem intersectio, mutuaue colligantia. Duae igitur tantum Eclipticae medietates a duobus aequinu ctialibus punctis inchoatae, in obliqua sphaera, aequales habent ascensiones atque descensiones ¶ b Partes autem, inter easdem aequinoctiorum sectiones mediae, nihilominus difformiter ascen dunt. In borea namque sphaerae obliquitate, ubi polus eleuatur arcticus: cum singulis arcubi Eclipticae ab Arietis initio ad finem Virginis interceptis, minus coascendit de Aequatore quam de Ecliptica, atque multo minus, quam in recta sphaera.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
