# Protomathesis 348.6-7

Oronce Finé, Protomathesis, 348.6 to 348.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/348.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/348.6

Quod ut euidentius intelligas, describatur & lurus solstitiorum ABCD, aequinoctiorum AIC, medius Aequator BID, Ecliptica EIF, obliquus HoriZOn GLH, uernalis autem sectio, initiumue Arietis esto punctum I. Eleuata igitur utcunque sectione I super Horizontem GLH, fit triangulum amblygonium IKL: cuius angulus ILK utroque reliquorum duorum maior est, nempe obtusus. Arcus igitur Eclipticae IK maiori angulo subtensus, maior est IL. Aequatoris arcu respondenter eleuato, atque ex aduerso minoris anguli constituto: quemadmodum antecedenti proximo capite, pro recto sphaerae situ demonstrauimus. Quòd autem angulus ILK, sit obtusus, nullus uertet in dubium, nisi graecedentiuss praecedentium ignarus: ob id enim sphaera uocatur obliqua, propterea quod Aequator ad obliquos Horizontem dispescit angulos, quorum obtusus eum respicit polum, qui sursum Horizonta leuatur. Obliquius igitur ascendunt praememoratae partes, initium Arietis atque finem Virginis interceptae, in obliquo sphaerae situ, quam in recto, poli septentrionalis eleuatione sup posita. ¶ Contrarium tamen accidit alterius Eclipticae medietatis partibus, ab initio Librae aqua De ascensu parfinem Piscium compraehensis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
