Latin
Caput VI
Oronce Finé, Protomathesis 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem ex tali reductione, aliquod superfuerit residuum: ipsum proximè diuisi &reducendi numeri denominationem obtinebit. Vtpote, si 345 duodeni reducerentur ad francos: absoluta diuisione 345 duodenorum per 20, fient pro quotiente reductionis 17 franci, unà cum 5 duodenis remanentibus, qui unum quartum unius franci poterunt non indecenter adpellari. Idem intellige facien5 dum de caeteris. Tenebis etiam pro generali documento: numerorum genere plurimum distantium reductionem, per continuatam intermediorum &proximè succedentium numerorum reductionem esse faciendam. Si uelles enim francos ad turonos reducere: hi primum reducendi sunt ad duodenos, &duodeni tandem ad turonos. E diuerso autem, si turoni proponerentur ad francos reducendi: hos prius uertes in duodenos, &duodenorum numerum in francos. De caeteris quibuscunque similibus, respondenter est iudicandum. Nec te praetereat, in reliquis monetarum generibus, ponderibus, mensuris, caeterisque eiuscemodi rebus, in diuersas partium rationes subdiuisibilibus, simili uia fore procedendum. Consy derandi nanque sunt monetarum ualores, ponderum &mensurarum, aliarummue rerum perscrutanda genera: &absoluenda singulorum reductio, quemadmodum supra monstrauimus, &ex praedictis regulis, ac earundem exemplis elicere haud difficile est. BI De inuen De inuentione radicis quadratorum numerorum. Caput. VII.