Latin
359.5 to 359.7
Oronce Finé, Protomathesis 359.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Adde semicirculum ipsi oblatae descensioni, &consurgentis inde numeri, ac si foret obliqua quaedam ascensio, elice respondentem arcum, modo nunc primum elucidato, a quo quidem arcu aufer rursum semicirculum; quod enim relinquetur, erit arcus Eclipticae desyderatus. ¶Porro haec sunt inte ligenda de obli qua descensione uel ascensione ab Ariete connumerata. Si autem aliunde sumpserit initium, quaerem dus est respondens ascensionis uel descensionis arcus duorum punctorum, quorum alterum initio, alterum uero fini eiusdem ascensionis aut descensionis respondeat, ueluti supra declarauimus: arcus enim, qui per subtractionem minoris a maiori relinquetur, ipsi datae ascensioni uel descensioni huiuscemo di puncta interceptae respondebit. ¶In maiorem itaque singulorum elucidationem, obliquam cuiuslibet signi ascensionem atque descensionem, ex utraque praemissa collegimus tabula, ad ut iusque poli sublimitatem 48 graduum &40 minutorum suprputata: &in subscriptas redegimus tabellas. Ex quibus primum uidere licebit signa ab altera sectionum cum Aequatore aeque distantis, aequal es ascensiones atque descensiones habere. Necnon signa ab alterutro solstitiorum aeque pariter semota, uel e dia metro constituta, obliquas ascensiones suas simul iunctas, ijs ascensionibus simul compositis adaequare, quas habent in recto sphaerae situ. Idque praeterea de eorundem signorum descensionibus respondenter uerificari: ueluti proprio singulorum poteris experiri calculo. ¶Adde, quod ascensio eiusdem signi uel arcus, ad borealem quamuis poli sublimitatem calculata, est descensio eiusdem signi uel arcus ad eandem poli australis eleuationem, &econtra. unde sufficit obliquas ascensiones, ad singulas alterutrius poli sublimitates calculare? quod ex praedictis tuo arbitrio tum colligendum, tum eligendum relinquimus.