# Protomathesis 370.5-7

Oronce Finé, Protomathesis, 370.5 to 370.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/370.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/370.5

¶ Nec minus facile, ascendente quocumque dato, praedictarum domorum initia uenari poteris: per continuam additionem uel subductionem arcuum Ae quatoris praefatarum domorum, ab obliquis ipsius ascendentis Eclipticae gradus ascensionibus. consurgent enim, aut relinquentur obliquae supradictarum domorum ascensiones: ueluti supra, iuxta modum loannis Regiomontani, respondenter expressimus. Habitis autem sex domorum cuspidibus, siue principijs, reliquarum sex facile colligentur initia: per diametralem partium Eclipticae cuiuslibet primarum domorum acceptionem. Oppositae nanque domus, gradus Eclipticae sortiuntur oppositos. ¶ EX SVPRADICTIS omnibus primum elucescit, quam facile sit tabulam positionum generalem, qualem praememoratus Io. Regiomontanus in suis directionum tabulis inseruit, ad calculum redigere. ¶ Item, quonam modo fabricanda sit polarium numerorum, atque interclusorum arcuum Aequatoris singularum domorum tabula, singulis gradibus latitudinum accommoda: siue modum Ioannis Regiomontani, siue Campanum fueris imitatus. ¶ Praeterea non minus euidens relinquitur, quam fideli calculo, per utrumque praedictorum modorum tabula domorum, iuxta quaelibet tempora a meridie superputata, uel dato quouis horoscopo, seu ascendente Eclipticae gradu, ad liberam quamuis regionis latitudinem in perpetuum eiusdem regionis usum, componi haud dissimili facilitate possit: atque singula, ad uniuersam di rectionum artem spectantia. Quorum omnium exemplarem discurrere calculum, hoc in loco supersedemus: utpote, qui singula periculo discutienda minime sumpsimus: sed ueram tantummodo, ac uniuersalem exhibere doctrinam, uel potius eiuscemodi rerum studiosis uiam aperire, nostrae uidetur esse uoluntatis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
