# Protomathesis 375.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 375.1 to 375.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/375.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/375.1

In hunc porro circulum eccentricum procedentium ex Mundi centro rectarum linearum, maxima est in qua centrum eccentrici, uelut AI, & longior ob id uocatur longitudo, apogium siue augem eiusdem indicans eccentrici; minima uero reliqua, ut AL, quae longitudo breuior respondenter appellatur, & perigium, hoc est, punctum apogio uel augi denotat oppositum. Inter autem has inaequales longitudines, duae tantum lineae rectae, sed ad utrasque partes minime, eadunt adinuicem aequales: quae si ad reproportionales intellige) uocantur longitudines, cuiusmodi sunt ctos excitentur angulos, mediae ( 13 sexti elementorum Euclidis fit manifestum. AM & AN. uelut ex 7 tertij, atque ¶ Mouentur autem extremales & difformes orbes (praeter motum diurnum) circa Mundi centrum, & super axe Zodiaci, iuxtasignorum consequentiam: ea quidem ratione atque uelocitate motus, qua fixarum stellarum circunducitur orbis, in hunc quoque modum, ut gracilior pars unius a crassiore alterius parte, & utraque nusquam discedat ab Ecliptica. Cum igitur ijdem orbes medium secum rapiant orbem, consequitur ut centrum eccentrici circa Mundi centrum, & axis eiusdem circum axem Eclipti cae, atque utraque longior scilicet & breuior longitudo, in longum ipsius Eclipticae, secundum ordinem signorum paulatim circunducatur. Vnde ipsi orbes difformes, apogium uel augem eccentrici deferentes, haud iniuria uocitantur. ¶ Arcus itaque Zodiaci, ab Arietis initio iuxta signorum distributionem, ad longitudinem usque longiorem supputatus: motus augis uel apogij ipsius Solis dicitur. Cuiusmodi est arcus CD, circulo CDFG Eclipticam repraesentante, atque initio Arietis in puncto C constituto. ¶ Orbis uero medius, deferens Solem appellatus, circa proprium centrum & axem, secundum ordinem signorum (praeter diurnum, & supradictorum orbium motum) regulariter circumfertur: ita ut Sol de circunferentia proprij eccentrici r9 minuta, & 8 sere secunda partis quotidie perambulet. ¶ Sed cum oporteat tam medios quam ueros syderum motus, ad centrum ipsius Mundi referre, si ducatur ex ipso Mundi centro recta quaedam linea ei semper aeque distans, quae ex centro deferentis uel eccentrici solaris ad centrum ipsius Solis protrahitur: ea medij motus linea nuncupabitur, ut AF, uel AG.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
