Latin
375.5 to 375.6
Oronce Finé, Protomathesis 375.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Tales enim faciet in temporibus aequalibus circa Mundi centrum angulos, quales &reliqua circa proprium supponitur efficere centrum, per 29 primi elementorum Euclidis: unde similes (facta cuiuslibet ad proprium circulum relatione) capient arcus. Similis est igitur arcus eccentrici ab auge usque ad centrum Solis ei, qui in Ecliptica a loco augis usque ad praefatam lineam medij motus intercipitur. ¶Vocatur autem huiusmodi arcus, pro signorum successione numeratus, Argumentum ipsius Solis: ut arcus DF, aut DFG. ¶Arcus uero eiusdem Eclipticae, iuxta signorum consequentiam, ab Arietis initio usque ad lineam medij motus interceptus, medius motus Solis appellatur: uelut arcus CDF, Sole in K, uel arcus CFG, eodem Sole in puncto M collocato. ¶Linea autem ueri motus non modo Solis, sed &dati cuiuscunque syderis est ea, quae a praefato Mundi centro, per ipsius syderis centrum educitur: ut AE, uel AH praememoratae descriptionis. ¶Verus ergo motus Solis est arcus Eclipticae, ab eodem Arietis capite, secundum ordinem signorum, usque ad lineam ueri motus comprehensus: quemadmodum repraesentat arcus CDE, aut CFH. ¶Is porro arcus eiusdem Eclipticae, qui inter lineas medij atque ueri motus Solis capitur, Aequatio Solis nuncupatur: uelut arcus EF, atque GH.