# Protomathesis 375.5-6

Oronce Finé, Protomathesis, 375.5 to 375.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/375.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/375.5

Tales enim faciet in temporibus aequalibus circa Mundi centrum angulos, quales & reliqua circa proprium supponitur efficere centrum, per 29 primi elementorum Euclidis: unde similes (facta cuiuslibet ad proprium circulum relatione) capient arcus. Similis est igitur arcus eccentrici ab auge usque ad centrum Solis ei, qui in Ecliptica a loco augis usque ad praefatam lineam medij motus intercipitur. ¶ Vocatur autem huiusmodi arcus, pro signorum successione numeratus, Argumentum ipsius Solis: ut arcus DF, aut DFG. ¶ Arcus uero eiusdem Eclipticae, iuxta signorum consequentiam, ab Arietis initio usque ad lineam medij motus interceptus, medius motus Solis appellatur: uelut arcus CDF, Sole in K, uel arcus CFG, eodem Sole in puncto M collocato. ¶ Linea autem ueri motus non modo Solis, sed & dati cuiuscunque syderis est ea, quae a praefato Mundi centro, per ipsius syderis centrum educitur: ut AE, uel AH praememoratae descriptionis. ¶ Verus ergo motus Solis est arcus Eclipticae, ab eodem Arietis capite, secundum ordinem signorum, usque ad lineam ueri motus comprehensus: quemadmodum repraesentat arcus CDE, aut CFH. ¶ Is porro arcus eiusdem Eclipticae, qui inter lineas medij atque ueri motus Solis capitur, Aequatio Solis nuncupatur: uelut arcus EF, atque GH.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
