# Protomathesis 379.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 379.1 to 379.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/379.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/379.1

¶ Principium itaque additionis, ibidem faciendum esse iudicabis, ubi utraque differentia concurrit, addenda, uel ubi addenda ipsam minuendam exuperauerit differentiam: hoc autem a principio Scorpionis, usque ad dimidium Aquarij accidere comperitur. Subtractionis uero principium eo loco uenit obseruandum, ubi utraque differentiarum subtrahenda est, uel ubi minuenda superaue rit addendam: quod ab ipsius Aquarij dimidio, ad finem usque Librae contingere probarunt Astronomi. ¶ Reliquum est, ut dies mediocres in ueros, aut econtra conuertere doceamus. Ad datum itaque tempus accipe medium atque uerum motum Solis: uelut in proprijs tabularum praecipitur canonibus. Accipe deinde rectam eiusdem ueri motus ascensionem, quam subtrahe ab ipso medio motu, uel econtra, prout alterum duorum arcuum maiorem offender is reliquo: nam relicta differentia erit ipsa dierum aequatio, ex utraque causa simul aggregata. Hanc resolue in temporis particulas: dando cuilibet gradui aequationis 4 minuta, cuilibet autem minuto 4 secunda unius horae. ¶ Hinc patet, quam facile sit tabulam aequationis dierum, ad liberum quodcunque empus fabricare. ¶ Veros itaque dies, in mediocres ita conuertes. adde ipsam aequationem tempori dato, si praefata ascensio recta medium exuperauerit motum: uel eandem aequationem subtrahe ab ipso tempore dato, cum idem medius motus recta maior fuerit ascensione: consure gent enim, aut relinquentur dies ipsi mediocres. ¶ Quòd si mediocres ad ueros dies uersa uice conuertere fuerit oper aeprecium, inuentam (ut prius) aequationem adde ipsi mediocri tempori dato, si contingat. medium motum rectam ascensionem uincere: uel aufer ipsam aequatios nem, si contrarium acciderit. Hac enim uia, dies ueri ex mediocribus generabuntur. Nec obliuios ni dabis, hanc aequationem semper addendam esse diebus ueris, uel auferendam a mediocribus, si data radix temporis super initium additionis fuerit stabilita: contrarium autem obseruandum esse, si eadem radix a subtractionis initio fuerit confirmata. Animaduerte tamen, nulla utenduml esse dierum aequatione, quoties datum tempus per solarem inspectionem, uel horologia iuxta cursum Solis uerificata fuerit obseruatum: nam huiuscemodi tempora, propriam includim, secumue portant aequationem. Sed de his fatis: & supra quam locus hic indigere uideatur.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
