# Protomathesis 38.5-6

Oronce Finé, Protomathesis, 38.5 to 38.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/38.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/38.5

In caeteris Ex his facilè colligitur, numeri unico, aut duobus tantum elementis compraehen si: radicem quadratam unico duntaxat elemento constare. Quòd si numerus, tria, uel quatuor contineat elementa: radix eiusdem duobus constabit elementis. Si autem praefatus numerus quinque, uel sex elementis repraesentetur: radix eius tria continebit elementa. & ita deinceps. ALIVM, SVBTILEM QVIDEM ET PRAECISVM, INVEniendarum quadratarum radicum, libet adiungere modum: ut his ualeamus facere satis, qui fideliori coguntur nonnunquàm uti calculo. Proposito igitur quocunque numero, cuius quadrata radix desyderatur: adde ipsi numero uersus dextram quotquot uolueris tziphras, pari tamen numero distributas, utpote oo, aut o00O, uel oooooo, & ita deinceps, binario semper obseruato tziphrarum incremento. Resultantis. ARITH. Resultantis inde numeri, quadratam extrahe radicem, secundum artem nuper expressam: neglecto prorsus (si adfuerit) ex operatione residuo. Tolle postmodum ab ipsa radice tot elementa, quotus est dimidius adiunctarum tziphrarum numerus: et reliqua uersus laeuam, seruato pro integro radicis numero.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
