# Protomathesis 380.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 380.1 to 380.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/380.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/380.1

Vbi denique polus 90 partibus extollitur, & sub uertice locatur, Sole dimidiam Eclipticam ad eundem polum inclinatam perambulante, fit lux continua sinè tenebris: quàm diu uerò Sol reliquam, hoc est, sub Horizonte depressam, discurrit Eclipticae medietatem, nocturnales absque luce uidentur accidere tenebrae. Cùm uolueris igitur ad quamcunque poli borealis eleuationem complemento maximae declinationis Solis minorem, arcum diei artificialis agnoscere, accipito differentiam ascensionalem loco Solis respondentem: nam ea est differentia arcus semidiurni aequinoctialis, & pro dato Solis loco contingentis. Hanc itaque differentiam, adde quadranti circuli, si Sol borealia peragrauerit signa, uel aufer eandem ascensionalem differentiam ab eodem quadrante, si Sol in austrina fuerit Eclipticae parte, contrarium autem facito, si polus austrinus eleuetur: conflabitur enim, aut relinquetur arcus semidiurnus optatus. qui si dupletur, diurnum integrabit arcum: hunc porrò si à toto dempseris circulo, nocturnus arcus remanebit. Idem etiam arcus diurnus relinquetur, si ab obliqua loci Solis ascensione, puncti eidem loco Solis oppositi obliqua, pro dato loco, itidem subducatur ascensio. m Vbi autem polaris altitudo maior extiterit complemento maximae Solaris obliquationis, & continuatae lucis arcum inuestigare uolueris: accipito complementum ipsius polaris altitudinis, & illius (ac si foret quaedam declinatio) respondentem elicito arcum. nam complementum eiusdem arcus duplatum, propositum ostendet arcum. Quàm diu ergo Sol in eodem fuerit arcu, tanto tempore lux Solaris sinè aliqua noctis obscuritate continuabitur. nHinc satis elucescit, quonam ingenio tabula dierum artificialium, ad liberam quamuis obliquitatem sphaerae supputari possit: maximarum quoque dierum tabula, ab Aequatore uersus polum eleuatum gradatim, aut quouis alio modo distributa. Vm Sol dimidiam circiter & quidem semper obiectam partem corporis ex Tellure & Aqua resultantis, continuè uideatur illuminare: dum ipse Sol ab ortu per meridiem ad occasum circunducetur, ipsum patens super Horizontem clarescet hemisphaerium: quàm diu au tem sub Horizonte uersabitur, propter umbram eiusdem conglobati ex Tellure & Aqua corporis (quae in partem Soli aduersam continuè dirigitur) idem hemisphaerium accidentaliter ef ficietur obscurum, siue tenebrosum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
