Latin
380.5 to 380.6
Oronce Finé, Protomathesis 380.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Completam itaque dici naturalis reuolutionem, in diem propriè sumptam, &noctem seperauerunt artificialem, hoc est, pro uario &artificioso sphaerae situ sensibiliter ab ipso lucis arcu, &econtra discrepantem. ¶a Artificialem ergo diem uocauerunt, arcum diei naturalis, qui ab ortiuo Horizontis contactu, per uerticalem Meridianum, ad occidentem, à Sole, propter motum Vniuersi, describitur: Reliquus porrò diei naturalis arcus, ab occasu per subterraneum Meridianum, ad ortum rursum comprehensus, nox uocatur artificialis. Vterque igitur, dies scilicet atque nox artificialis, à Meridiano circulo bifariam discinditur: dies quidem à uerticali, nox autem à subterranea eiusdem Meridiani parte. quemadmodum ex ipsius Meridiani ratione fit manifestum. ¶Quamuis autem ex solarium radiorum undiquaque diffusa reflexione, Sole nondum exorto, Aer incipiat splendescere, atque post Solis occasum itidem elucescat: ipsa tamen interualla tem poris, al initio apparitionis radiorum solarium ad completum usque Solis exortum, &ab occasu eiusdem Solis ad perfectam tenebrarum obscurationem comprehensa, non diei artificiali, sed ipsi nocti ueniunt annumeranda, &crepuscula dicta sunt, quorum matutinum, auroram, siue diluculum: reliquum autem, uespertinum appellare solemus. Contingit