# Protomathesis 380.5-6

Oronce Finé, Protomathesis, 380.5 to 380.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/380.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/380.5

Completam itaque dici naturalis reuolutionem, in diem propriè sumptam, & noctem seperauerunt artificialem, hoc est, pro uario & artificioso sphaerae situ sensibiliter ab ipso lucis arcu, & econtra discrepantem. ¶ a Artificialem ergo diem uocauerunt, arcum diei naturalis, qui ab ortiuo Horizontis contactu, per uerticalem Meridianum, ad occidentem, à Sole, propter motum Vniuersi, describitur: Reliquus porrò diei naturalis arcus, ab occasu per subterraneum Meridianum, ad ortum rursum comprehensus, nox uocatur artificialis. Vterque igitur, dies scilicet atque nox artificialis, à Meridiano circulo bifariam discinditur: dies quidem à uerticali, nox autem à subterranea eiusdem Meridiani parte. quemadmodum ex ipsius Meridiani ratione fit manifestum. ¶ Quamuis autem ex solarium radiorum undiquaque diffusa reflexione, Sole nondum exorto, Aer incipiat splendescere, atque post Solis occasum itidem elucescat: ipsa tamen interualla tem poris, al initio apparitionis radiorum solarium ad completum usque Solis exortum, & ab occasu eiusdem Solis ad perfectam tenebrarum obscurationem comprehensa, non diei artificiali, sed ipsi nocti ueniunt annumeranda, & crepuscula dicta sunt, quorum matutinum, auroram, siue diluculum: reliquum autem, uespertinum appellare solemus. Contingit

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
