# Protomathesis 382.1-5

Oronce Finé, Protomathesis, 382.1 to 382.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/382.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/382.1

Per tantum itaque temperis interuallum matutinum crepusculum praecedit ortum Solis, quanta est obliqua 18 graduum locum So lis immediatè praecedentium ascensio, pro dato sphęrae situ contingens: uespertinum autem post ipsius Solis occasum tanto temporis produci uidetur interuallo, quanta est obliqua descensio I8 pariter graduum ab eodem loco Solis immediatè succedentium. Cùm igitur Sol alium & alium in Ecliptica locum adipiscatur, & aequales arcus ipsius Eclipticae uarias & inaequales pro dato sphaerae situ possidere uideantur ascensiones: necessum est, eadem crepusculorum interualla, continuè ex utraque causa diuersificari, hoc est, nunc breuiora, nunc uerò longiora, atque instabilis esse Quòd autem in recto sphaerae situ, dies artificiales sint adinuicem, atque nos ii durationis. ¶ ctibus semper aequales: duplici potissimum conuincitur argumento. Primo, quoniam sex signa à loco Solis succedentia diurno eleuata tempore, atque reliqua sex noctu consequenter ascendes tia, à quocunque initientur Eclipticae puncto, aequales semper habent ascensiones: nempe dimis dium Aequatorem, uelut ipsa rectarum ascensionum indicat tabula. Praeterea, singulae dierum naturalium reuolutiones, inter utrosque tropicos à Sole descriptae, orthogonaliter ab Horizonis, secantur: quapropter & bifariam, per sextum numerum ex. decimi capitis libri primi nostrae Geometriae. Tanti igitur sunt arcus diurni, quanti & nocturni. Quod ex obiecta descriptione comprehendere haud difficile est: in qua polus arcticus A, antarcticus C, Aequator BD, rectus Horizon AC, Ecliptica EF, Caneri tropicus EG, & Capricorni FH. Quorum quidem tropicorum tanti sunt arcus diurni Teuςi relicti super Horizontem AC, quanti sunt & nocturni sub A HOTIE. eodem Horizonte depressi. Idem iudicato de caeteris. Ex quibus facile conuincitur, in eodem recto sphaerae situ stellas omnes oriri atque occidere: propterea quod Horizon per Mundi polos transire diffinitur, super quos ad motum Vniuersi cuncta Coeli uel puncta, uel sydera continuè circunducuntur, proprias describendo reuolutiones, ab eodem Horizonte bifariam distributas. Ex quo rursum euidens relinquitur, stellas orientes & o cidentes, diurnum (utpote supernum) & nocturnum (hoc est infernum) arcum describere: am In obliqua porrò sphaessi eosdem arcus, in recto sphaerae situ, fore adinuicem aequales.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
