Latin
392.1 to 392.4
Oronce Finé, Protomathesis 392.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Dies itaque naturalis, in 24 partes adinuicem aequales distribuitur: per horarios quidem circulos, quindenos Aequatoris gradus includentes, capite 9, libri secundi descriptos. Quae quidem partes, horae naturales uocitantur: id est, à naturali ®ulato totius Vniuersi motu pendentes, seu mensuratae. Quòd autem aequales, eędem horae numncupentur: hoc à uulgi traxere iudicio. Nam propter suprascriptam dierum naturalium inaequalitatem, ipsę quoque naturales horae de rigore sunt inaequales: at cum ipsorum dierum naturalium, uix sensu percipiat inaequalitas, longè minus sensibilis est earundem horarum discrepantia. Qualibet igitur hora naturali, uel aequali conscendunt super datum quemuis Horizontem 15 gradus Aequatoris, ad regulatum illum &naturalem motum Vniuersi: si nanque diuiseris 360, per 24, habebis pro quoto numero 15. Hinc b Aliam h fit, ut ipsae naturales, uel aequales horae, aequinoctiales itidem plerunque uocitentur. ¶praeterea, etsi eandem numero, longè tamen imparem quantitate, dies naturalis sortitur horarum distributionem: utraque enim ipsius diei naturalis pars notabilior, hoc est, tam lucis quam tenebrarum interuallum, siue dies &nox artificialis, in 12 partes aequales diuiditur, quae simul iunctae faciunt rursum 24, &inaequales, uel artificiales, seu temporales horae nominantur. Inaequales quidem: quoniam diurnae nocturnis horis, aut è contra comparatae, diuersae reperiuntur esse magnitudinis. Artificiales autem ideo uocitantur: quoniam pro artificiosa Horizontium inclinatione, atque uaria ipsorum dierum &noctium artificialium quantitate, dietim immutantur. Dicuntur &eaedem horae temporales, idque non sine legitima causa. Nam prisci temporum obseruatores, ipsam temporalium horarum constitutis onem ordinauerunt: iuxtaquam uaria conficiebant horologia, inaequales horas indicantia, pluribus in locis adhuc obseruata. Diuina insuper scriptura, inaequalium horarum mysterio passim referta, est: adeo, ut earundem horarum cognitio, Theologis sit admodum necessaria. Adde quod ipsi ueteream primi talium rerum institutores, easdem inaequales seu temporales horas planetarum adscripsere dominio: &à Planeta prima cuislibet diei artificialis hora regnante, dies ipsos naturales denominas uerunt.