# Protomathesis 393.1-3

Oronce Finé, Protomathesis, 393.1 to 393.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/393.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/393.1

¶ Praeterea, cum dies naturalis, diem & noctem comprehendat artificialem: euidens relinquitur, ipsum diem naturalem 24 tum aequales tum inaequales seu temporales horas continere. Diem porrò uel noctem artificialem, comprehendere semper 12 inaequales horas, fit quoque manifestum: quoniam pro dierum atque noctium artificialium cremento uel decremento, inaequales horae diurnae uel nocturnae sola magnitudine crescunt aut de, crescunt respondenter, seruato semper duodenario numero. Secus est tamen de horis aequalibus. Nam cum aequales horae inuariatam obseruent inter sese quantitatem: fit, ut dies uel nox artifi cialis, plures horas aequales aliquando comprehendat, aliquando uerò pauciores, pro ipsorum dierum atque noctium artificialium diuersa magnitudine. Bis enim solùm in anno dies & nox artificialis continent 12 horas aequales: utpote, cum Sol Arietis aut Librę graditur capita. tunc enim aequales inaequalibus horis adęquantur: alibi autem Sole constituto, quantum augentur dies supra noctem aequalem, aut è contra, tanium respondenter augmentatur hora inaequalis diurna supra nocturnam, aut ediuerso. Vnde fit, ut hora diurna inęqualis unà cum nocturna simul iunctae, duas conficiant ęquales horas: quemadmodum ex ipsa dierum atque noctium artificialium proximo capite descripta rae tione, deducere haud difficile est. ¶ e DIVIDITVR autem quęlibet tum aequalis, tum inaequalis hora in 60 minuta, & minutum in 60 secunda, secundum quodlibet in 60 tertia, & ita deinceps, sexagenaria quantumlibet obseruata distributione: quae quidem horarum fractiones, temporaneae haud iniuria uocitantur. Sortiuntur itaque eiuscemodi fractiones, haud dissimilem Additionis, Subtractionis, Multiplicationis, Diuisionis quoque, alteriusue supputationis modum, ab eo, quem de signorum & graduum fragmentis, libro tertio nostrae praemisimus Arithmeticae: hac sola & animaduersione digna, obseruata cantiuncula, ut uidelicet quemadmodum dies ex suis horis componuntur, ita menses ex suis integrentur diebus, & quae uulgatam eiuscemodi rerum respicere uidentur obseruationem, à sua constitutione non discedant. qu Ex quibus onnibus uel facile colligitur, cuilibet gra dui Aequatoris, 4 ipsius temporis seu naturalis horae minuta respondere, & cuilibet minuto gradus 4 secunda, cuilibet item secundo 4 tertia: & ita deinceps proportionaliter.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
