Latin
395
Oronce Finé, Protomathesis 395
Unproofread scanNot analysed yet
aequales ad occalum reducere. Exemplum. Vt uulgares horae conuertantur in astronomicas. Cum uolueris igitur datum horarum inaequalium numerum, ad aequales horas reducere: inuenito primum, ueluti nunc expressimus, unius inaequalis horae magnitudinem. per quam multipli ca oblatum horarum inaequalium integrarum numerum, &producto adde partem horae incompletae (si forsitan adfuerit) habebis enim arcum ipsis inaequalibus horis, diurnis quidem ab ortu, nocturnis autem ab occasu respondentem.