# Protomathesis 395

Oronce Finé, Protomathesis, 395. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/395
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/395

aequales ad occalum reducere. Exemplum. Vt uulgares horae conuertantur in astronomicas. Cum uolueris igitur datum horarum inaequalium numerum, ad aequales horas reducere: inuenito primum, ueluti nunc expressimus, unius inaequalis horae magnitudinem. per quam multipli ca oblatum horarum inaequalium integrarum numerum, & producto adde partem horae incompletae (si forsitan adfuerit) habebis enim arcum ipsis inaequalibus horis, diurnis quidem ab ortu, nocturnis autem ab occasu respondentem.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
