# Protomathesis 396.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 396.1 to 396.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/396.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/396.1

quem si diuiseris per is, & residuis gradibus & minutis suas temporis partes assignaueris: eundem arcum in horarum aequalium reduces numerum, Supponamus in exemplum, diem artificialem fore 14 horarum, & 24 minutorum: sintque inaequales horae ab ortu Solis elapsae 5 & dimidia. Erit itaque inaequalis horae magnitudo graduum 18. Duc igitur 18 in 5, fient 90: quibus adde 9 gradus ipsi dimidiae horae respondentes, consugent gradus 99. hos diuide per 15, habebis 6 proquoto numero: relictis 9 gradibus, quibus de tempore respondent minuta 36. Ergo praeassumptae inaequales horae, uertuntur in 6 horas inaequales, & 36 minuta. Quòd si uersa uice aequales horas, ad inaequales conuertere libuerit: reducito primum easdem aequales horas in gradus Aequatoris, & consurgentem inde graduum numerum diuidito per unius inaequalis horae (eiusdem intellige diei, uel noctis) quantitatem. Offerantur in gratiam exempli, 6 aequales horae cum 36 minutis ab ortu: sitque (ueluti prius) hora inaequalis graduum 18. Duc igitur 6 in 15, fient gradus 90: & pro quibus libet 4 minus tis accipe unum gradum, erunt 9, quos adde 90 gradibus, consurgent gradus 99. Hos parsi tire tandem per 18, prouenient 5 horae inaequales: relictis 9 gradibus dimidiam horam inaequalem integrantibus. Sed de his esto satis: utpote, quae sunt omnibus manifesta. ¶ Doceamus igitur aequales horas à meridie aut media nocte supputatas, ad ortiuum imprimis. Horizontem reducere. Igitur si horae sumpserint exordium ab ipso Meridie: addes ipsis horis arcum semidiurnum. Si autem ex hac compositione consurgat horarum numerus excedens 24, tolle 24: nam residuum horas ab ortu Solis indicabit. Quòd si eaedem horae à subterras neo fuerint inchoatae Meridiano, auferendus est ab ipsis horis arcus seminocturnus: accommos datis 24, si aliter, non possit adimpleri subtractio. Supponatur exempli causa, arcus semidiura nus fore 7 horarum, seminocturnus uerò horarum 5: sintque primum 8 horae ab ipso meridie, hiss addo 7 horas: consurgunt horae 15, ab ortu numerandae. Sint rursum horae 20, ab eodem mes ridie supputatae. addo similiter ipsis 20, horas 7, consurgunt horae 27: à quibus tollo 24. 166 linquuntur horae tres, ab ortu itidem supputandae. Demus autem 20 horas à media nocte dis stributas. aufero igitur ab ipsis, horas 5 arcus seminocturni: relinquuntur horae 15, rursus ab ortu numerandae. Quòd si fuerint solummodo 4 horae ab eodem noctis medio.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
