# Protomathesis 397.5-7

Oronce Finé, Protomathesis, 397.5 to 397.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/397.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/397.5

n Sub quolibet autem Tropico, semel in anno nulla contingit umbra meridiana: & quemadmodum sub australi Tropico, eadem umbra meridiana nunquam flectitur ad Bo ream, ita sub Boreali nunquam dirigitur ad Austrum. Extratandem Tro picos constituto uertice, semper umbra recta meridiana in eum flectictur polum, qui super Horizontem eleuatur: P. Sub arctico tamen uel antarctico parallelo, uel intra alterutrum eorum cùm uertex ipse deuenerit, quamdiu lux sine nocte continuatur, tamdiu umbra recta quaquauersus Horizontem circunducitur. Mbra secundum Perspectiuos, est lumen diminutum: seu species quaedam opaci corporis, Vmbraedim luminoso semper aduersa. Fit enim umbra, quories aliquod opacum obijcitur luminoso: pronitio, pter cuius solam interpositionem, directo atque principali transitu priuatur luminis, secundario tamen & circum sese diffundente lumine radiari dicitur. Vmbram autem, quantum ad pięsens uidetur spectare negotium, in rectam atque uersam, & Geometrae & Astronomi distinguere soliti sunt, Rectam enim uocant umbram, quae fit ab umbroso super planam Horizontis superficiem ad rectos angulos excitato: cuiusmodi est umbra turris in longum atque rectum eiusdem Vmbra Recta Horizontalis superficiei coextensa. In cuius Vmbrauersa. Vmbra uersa cur ita nomina Quaenam inter umbrosa & suas umbras pro portio. Demonstratio praedictorum. Inquorpartes diuidatur umbrosum. Ex Solis altitu dine dara utriusque umbrae per scrutari longitudinem. Exemplum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
