Latin
399.1 to 399.4
Oronce Finé, Protomathesis 399.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In cuius exemplum, habes umbram CD ab op. coBC super Horizontem perpen diculariter erecto causatam, &AB D sela radio terminatam. ¶b Versam porrò nominamus umbram, quam facit um brosum ipsi Horizonti parallelum, hoc est, aequidistanter locatum, quae scilicet in longum planae superficiei super Horizontem perpendiculariter incidentis demittitur: qualis est umbra stili in horario Cylindro, uel prominentis indicis. Hanc tibi repręsentat umbra CE, quae fit ab umbroso EF ipsi Horizonti CD parallelo, &solari radio AFC terminatur. Versam ideo nuncupamus umbram, non solum ob id, quod uerso modo se habeat, respectu umbrae rectae: sed quoniam uer sam ad suum umbrosum uidetur obseruare rationem, nempe quam umbrosum ad suam umbram rectam. quemadmodum Cum autem ua infra monstrabitur. ¶δλέλλς riata Solis altitudine, alia &alia subsequatur utriusque umbrae longitudo: haec inter umbrosa &suas umbras comperi tur esse proportio. Vt scilicet quam rationem habet sinus rectus solaris altitudinis, ad sinum so plementi eiusdem altitudinis solaris: eam seruet &umbrosi longitudo ad suam umbram rectam atque umbra uersa ad ipsius umbrosi longitudinem. Hoc autem ita demonstratur. Sit altitudinis in culus AFE, cuius centrum esto C, dimetiens uerò ACK, sit autem Horizon GDE aequidistan semidiametro AC (nam propter insensibilem semidiametri Terrae ad semidiametrum orbisios laris quantitatem, nullus subsequetur error, si alterum ab altero utcumque distare posuerimus) sim umbrosum super eundem Horizontem perpendiculariter erectum CD, eidem autem Horizon ti parallelum CK, ad rectos angulos cum plano KL. Data uerò Solis altitudo sit arcus AB, sinus eiusdem rectus BH: sinus autem complementi BF, recta BI, cui per 34 primi elementorum Pii clidis, aequalis est CH. Radius denique solaris esto BCE, terminans umbram rectam DE, uersam alli tem KM. Triangula igitur BCH, CDE, &CKM, sunt adinuicem aequiangula. nam anguli qui D, &H, &K recti sunt: &propterea aequales, per 4 postulatum. angulus insuper DCE, interior &opposito ad eandem partem CBH, atque alterno CMK est aequalis: per 29 primi elementorum Euc lidis.