# Protomathesis 4.1-5

Oronce Finé, Protomathesis, 4.1 to 4.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/4.1

FRAN.REGEM, Quanti porrò fecerit eloquentiae parens Cicero, ipsorum Mathematicorum dignitatem, ex prooemio de Oratore uel facile colligitur: inquit enim. Quis ignorat ij qui Mathematici uocantur, quanta in obscuritate rerum, & quam recondita in arte, & subtili, multiplicique uersentur? quo tamen in genere, ita multi perfecti homines exti terunt, ut nemo studuisse ei scientiae uehementius uideatur, quin quod uoluerit consequutus sit. Ego uerò ausim uel ingenuè profiteri, neminem quicquam scire posse, nedum alicuius artis apicem attingere: ni prius Mathematicas didicerit, uel earum saltem puritate delectatus, & allectus fuerit certitudine. Quem enim excellentem, probatumue cuiuspiam facultatis authorem dabimus, non Mathematicum? quem uersa uice apertum Mathematicarum offendemus inimicum, non stupidum, uel ingenio crassum, & qui non Mathematicam tantummodò, sed omnem prorsus ignoret Philosophiam? At uelut in rebus humanis admiranda solet esse uicissitudo, & semper ad deteriora procliuis hominum imbecillitas: tandem effectum est, ut praestantes illae atque liberales Mathematicae, quae sua foecunditate superiora illustrarunt tempora, in maximum reipublicae atque literariae detrimentum, etiam (superis ita uolentibus) in celeberrimo to tius Orbis gymnasio prostituantur, semisepultae iaceant, & extremum (ni breui tuo fa uore reuocentur) pati iam uideantur exilium: quanquàm plaerosque foeliciori quodam syde re natos homines, ad studium Mathematicum suapte natura uideamus esse propensos. Cuius tam pernitiosae ac deplorandae calamitatis, duo quidem hominum genera, fue re potissimum in causa. Primi sunt quaestionarij, & rixosi sophistae: qui nescio qua ingeniorum crassitudine ducti, inuiolabilem Mathematicarum puritatem suis cauillationibus & deliramentis inficere praesumpserunt, certa falsis, pura corruptis, & phi losophica sophisticis impudenter commiscentes. Quique in locum bonarum artium friuolas quasdam terminorum altercationes, plus quàm aniles syllogismos, spurcissima sophismata, tenebricosa exponibilium, obligationum, & uerè insolubilium phantasmata, & reliqua id genus praeuaricamenta perditè introduxerunt: quibus ingenia deprauant iuuenum, omnem bonam enecant disciplinam, imò (quod nos malè habet) dum ad suprae man Theologiae surripiuntur dignitatem, rectam sacrarum literarum intelligentiam, suis futilibus diuerticulis, & ridicula opinionum dissonantia confundunt, dilacerant, & funditus euertunt. A quibus libenter audire uellem, quaenam sunt illae septem artes liberales, in quibus (ut eorum utar uerbo) tot iuuenes sese priuilegiatos magistros, in maximam totius Orbis ignominiam, ubique iactitant?

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
