# Protomathesis 4.6-7

Oronce Finé, Protomathesis, 4.6 to 4.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/4.6

Ego enim nullas agnoui, prae ter Grammaticam, Logicam, & Rhetoricam, sermonis harmoniam respicientes: & celebres illas Mathematicas, Arithmeticam, Geometriam, Musicam, & Astronomiam, quibus utramque coniungere solemus Philisophiam: naturalem uidelicet, atque moralem. Reliqui porrò suprascriptae calamitatis authores, quanquam non usqueadeò pernitiosi ueluti sophistae, non leuiori tamen dementia laborantes, hi planae uidentur esse: qui meris nu gis, mendacissimisque gigantum, uel tyrannorum, aut (si liceat dicere) meretricum figmen tis incumbunt, singula cribrantes uocabula, de literula, permutatóue apiculo, aut (si uelis) de lana caprina, semper cum fastu disceptantes: quique ob trium graecarum dictionum, totidemque fabularum uix praegustatam interpretationem, bonas sese tenere literas gloriantur, homines profectò stolidissimi, quasi bonae literae sint aliae, quàm superius enarratae disciplinae Mathematicae: à quibus non minus lon gè distant, quam Sophistae, tametsi uideantur ad meliora praeparati. Possem & aliam huius pestis subnectere causam. Cùm enim Mathematicae disciplinae, sacrum & ab omnibus expectatum pecuniarum lucrum, non modò non prae se ferre, sed potius differre prima inspectione uidentur (tanta est earun dem Mathematicarum puritas, & ab externis aliena consuetudo) opus erat mecoenatibus, qui sua liberalitate Mathematicos professores ab hac animi subleuare dignarentur angustia: Quos Phoenice rariores hactenus extitisse, non sine mise ratione fateri pudet.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
