Latin
OTABVLAE VTRIVSQVE VMBRAE
Oronce Finé, Protomathesis 400-5
Unproofread scanNot analysed yet
tae solaris altitudinis. Atqui tria prima sunt nota. Nam si duxeris umbroEIT 1εσI Fees. 168 sum CD in sese, atque rectam umbram DE itidem per sese multiplicaueris, Ber ef mmbn &productorum simul compositorum umbra anmfra uersa. uersa. quadratam extraxeris radicem: ea erit itersa. recta CE, subtendens angulum rectum qui ad D, per 47 primi eiusdem Euclidis. Haud dissimiliter si multiplicaueris umbrosum CK per sese, necnon umbram uersam KM itidem in sese duxeris, productaque in unum aggregaueris, atque demum resultantis partium numeri quadratam acceperis radicem: habebis subtensam CM. Porrò BC semper est partium 60, nempe sinus totus. quartum igitur, utpote BH, per regulam 4 proportionalium innotescet; quapropter &arcus AB. Duc igitur tandem BC in CD, &productum diuide per CE, uel ducito BC in KM, &productum diuidito per CM: habebis enim BH, sinum optatae solaris altitudinis. Quemadmodum ex accepto nuper umbrarum exemplo, aut quouis alio simili periculum facere potes: modo supputandi rationem non prorsus ignoraueris, ¶Idem quoque, sed leuius multò, per antecedentem umbrarum tabulam absoluere poteris. Inuenta Idem per umnanque umbrae magnitudine, columnatim atque lineatim discurrendo, uel assumpta proximè uicinibrarum absolori, si umbra data non fuerit praecise reperibilis: offendes statim è leua ipsius umbrae regione, uere tabulam. respondentem Solis altitudinem, talium quidem graduum, qualium circuli quadrans est 90. Memento tamen cùm umbra fuerit recta, eum accipiendum esse graduum numerum, qui laeuor sum inter descendentes locatus est: dextrum autem &in ascendentium ordine repertum, siumbradata fuerit uersa.