# Protomathesis 405.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 405.1 to 405.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/405.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/405.1

Patet itaque, cur in qudrantibus horarijs, in quibus figuratur Zodiacus, maiora sint aequinoctialium, quàm solstitialium signorum interualla. Describuntur enim eiuscemodi signorum distinctiones, per meridianas eorundem altitudines: quemadmodum libro secundo succedentium horologiorum experiri licebit. ¶ Qu autem à remotiore luminoso minor causetur umbra quàm à propiore, tametsi caetera sint paria: ex lunaribus atque solaribus umbris satis elucescit. Nam Luna uicinior ipsi Terrę, longiores facit umbras, ipso Sole: quamuis idem subijciatur umbrosum, similesque sortiantur altitudines. Quemadmodum ex obiecta figura, deprehendere licet: in qua Sel vereX. A, Luna B, aequaliter ab Horizonte GE sursum eleuata, umbrosa autem duo adinuicem aequalia, erectum quidem CD, uersum autem CE, per quorum uertices D & E radij coincidunt, solares AF & AH, lunares uerò BG & BI. Minor est igitur umbra recta CF à Sole causata, lunari CG: minor item uersa atque solaris CH, ipsa CI ab irradiatione Lunae producta. Nam radij lunares intra solares, ab origine usque ad umbrosorum uertices includuntur, dein solares radij inter lunares & umbrosa coincidunt: ex quo praefata consequitur umbrarum diuersitas. ¶ m Solent pręterea Geographi, rectarum umbrarum meridianarum rationes perscrutari: quae cum in partem luminioso semper aduersam porrigantur, consequitur, ut tam in rectaspluera, quàm inter aequatorem & alterum Tropicorum, um bra recta meridiana quandoque flectatur ad Boream, quandoque uerò ad Austrum, sed bis in anno nusquàm. In recto namque sphaerae situ, quandiu Sol australem per ambulat Eclipticae medietatem, umbra meridiana conuertitur ad Boream; dum uerò septentrionalem possidet eiusdem Eclipticae partem, eadem umbra meridiana flectitur semper ad Austrum. In utroque porrò aequinoctiorum, hoc est, in Arietis aut Librę capite constituto Sole, nulla contingit umbra meridiana: propterea quòd eiuscemodi rectum sphaerae situm incolentes, habent uerticem sub Aequatore, & Solem tunc consequen ter sub eorum uertice. Neque alienum habendum est iudicium de ijs, quorum uertex inter ipsum Aequatorem & alterum Tropicorum constituitur: sola namque temporis inaequalitate, eędem umbrarum proiectiones differre uidentur.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
