# Protomathesis 405.5-9

Oronce Finé, Protomathesis, 405.5 to 405.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/405.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/405.5

Nam parallelus, qui per horum uerticem transire diffinitur, diuidit Eclipticam in duas partes inaequales: quarum maior uersus Aequatorest, minor autem uersus proximum Tropicum relinquitur. Cum igitur Sol intersectiones eiusdem paralleli cum Ecliptica possidet, nulla fit umbra meridiana: sed eo borealem Eclipticae partem perambulante, umbra recta meridiana porrigitur ad Austrum: dum uerò austrinam graditur, uersa uice flectitur ad boream. ¶ 1. Ex quo rursum elucescit, quòd sub quolibet Tropicosemel in anno, nulla contingit umbra meridiana: & quemadmodum sub australi Tropico eadem umbra meridiana nusquam flectitur ad Boream, ita sub boreali nunquam porrigi tur ad Austrum. Sol enim non potest ad eorum peruenire uerticem qui sub alterutro habitant Tropico nisi dum maximam ab Aequatore uersus eundem Tropicum consequitur declinationem: hoc autem semel in anno tantummodo contingit, dum scilicet ad ipsum perducitur Tropicum, tuncque nulla fit umbra meridiana. Et quoniam habitantibus sub borcali Tropico, tota Ecliptica manet australis, & sub australi semper inclinatur ad Boream: necessum est, ut sub boreali Tropico umbrae rectae meridianae semper flectantur ad Austrum, & sub australi uersa uice conuertantur ad Boream, ¶ o Hinc consequenter infertur: extra praefatos Tropicos constituto uertice, umbram rectam meridianam in eum semper inflecti polum, qui super datum eleuatur Horizontem. Talium nanque uerticem Sol nusquam attingit: sed continuè uel in boreali, uel in australi Mundi parte uersatur. Apud eos enim quorum uertex est inter Cancri Tropicum & arcticum parallelum, Sol ab ipso uertice manet semper australis: & ob id umbra meridiana continuè flectitur ad Boream. Vbi autem uertex inter tropicum Capricorni & parallelum antarcticum constituitur, fit econuerso: Sol enim continuè uersatur in parte septentrionali, quapropter umbra meridiana uersus Austrum semper inflectitur. ¶ P. In ijs tandem locis, quorum uertex, sub arctico uel antarctico locatur parallelo, uel inter ipsos parallelos & Mundi po los, aut sub ipsis Mundi polis constituitur, hoc est, ubi dies artificialis naturali coęquatur, uel ipsum diem naturalem superat: quandiu lux sinè nocte continuatur, tandiu umbra recta quaqua uersum Ho rizontem circunducitur. Quemadmodum ex supra dictis, & obiecta ante oculos materiali sphaera, conprehendere non est difficile. Fit igitur, ut sub arctico polo, Sole ab Arietis capite, per initium Cancri ad finem usque Virginis discurrente, umbrae rectae circum Horizontem continuè reuoluantur: sub antarctico uero polo, dum reliquam Eclipticae partem Sol ipse perambulat.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
