# Protomathesis 408-2

Oronce Finé, Protomathesis, JOLIBRI QVARTI COSMOGRAPHIAES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/408-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/408-2

corum parallehabebis, de caeteris minoribus lis. circulis, numero quidem libero determinatis, tum ipsi Aequatori atque Tropicis, uel polaribus circulis, ium intersese parallelis, hoc est, equaliter ex omni parte distantibus: facta (uelim intelligas) duorum quorumlibet inuicem comparatorum relatione. A quibusquidem parallelis, unibofcas. uersa ferê, tum Geographiae, tum Chorographiae negociatio pendere uidetur: quemadmodum cùm eorundem parallelorum fructum aperiemus, experiri uel facile Qualiter ordilicebit. Hos autem parallelos, per oblataquaecumque loca, & pro libero cuiuslibet arbitrio, impri nentur locorum mis educimus: ad partilius distinguenda locorum seu prouinciarum discrimina, à quibus eosdem paralleli. parallelos plęrunque denominamus: ut eum qui per Lutetiam, aut Lugdunum, uel eiuscemodi transire diffinitur. Plaerumque tamen ipsos parallelos ab Aequatore uersus utrunque polum gradatim ordinamus, maximè cum uel totam habitabilem, uel partem eius desyderatam, in solido, planóue depingimus. Quo quidem modo, coassumptis Meridianis per singulos Aequatoris gradus eductis, haud dissimilis contextura ultro citroque circulum Aequatorem efficitur: quam uerticales & altitudinum circulos, super Horizontem constituere, octauo capite secundi libri monstrauimus. Singulos praeterea & maiores atque minores circulos, proprio nomine, iuncta hac syllaba sub, moderniores exprimere consueuerunt: ut subaequatorem, submeridianum, subtropicum, subparallelum, & ita de reliquis. quod an uelis obseruare, in tuo sit arbitrio collocatum: non Quam rationem d refert enim, modo rem ipsam intelligas. quam d Quòd autem Aequator seu quiuis alius circulus obtincant paralmaior, eam habeat rationem ad datum quemuis parallelum, quam obseruat sinus totus, ad sinum leli ad quemlicomplementi distantiae eiusdem paralleli ab Aequatore: ita demonstratur. Sit unus è terrebet magnum cir stribus meridianis, circulus ABCD, Aequator BLD, oblatus uerò parallelus ERF, per cuius culum. centrum H, & Mundi centrum G, traducatur axis AGC (omnes enim paralleli sub eodem axe locantur) quem orthogonaliter intersecet dimetiens Aequatoris BGD, atque ipsius paralleli EHF. Per sinuum itaque diffinitionem, quam duodecimo capite libri primi Geometriae tradidmus, BG erit sinus rectus totius quadrantis AB: recta autem EH, sinus rectus ipsius arcus AE, complementi ui delicet distantiae dati paralleli ab Aequatore, utpote BE. Atqui circuli sese adinuicem habent, sicut eorum dimetientes, uel quae ex centris.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
