# Protomathesis 409.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 409.1 to 409.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/409.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/409.1

Aequator igitur BLD, ad EKF parallelum eam habet rationem, quam semidiameter BG ad semidiametrum EH: hoc est, quam sinus totus, ad sinum conplementi distantiae BE. Eandem quoque rationem obseruat quadrans ad quadrantem, seu gradus ad graduum, atque simi lis pars ad partem similem. Est autem BG nota, nempe sinus totus: similiter & EH. nam subducto arcu BE (quem notum supponimus) à quadrante BA, relinquetur AE complementum: unde & per tabulam sinuum cognoscetur EH. Tribus autem notis, utpote, rectis BG, & EH, atque toto Aequatore BLD, uel eius quadrante, seu gradu: per regu lam 4. proportionalium, quartum innotescet, datus scilicet parallelus EHF, uel quadrans, siue gradus eiusdem paralleli, in partibus quidem, qualium totus Aequator est 360, & eius quadrans 90 similium, aut gradus quilibet primorum minutorum 60. Et respondenter ita de caeteris. Supponamus in exemplum, arcum BE fore 30 graduum, qua lium quadrans AB est 90: sitque propositum inuenire rationem partium quadrantis Aequatoria BL, ad quadrantem EK dati paralleli. Aufero itaque primum 30 à 90: & relinquitur complemens tum AF, graduum 60. quorum sinus rectus EH, offenditur esse partium 51, minutorum 57, & 41 secundorum. haec duco in 90 gradus quadrantis BH: fiunt partes maiores 77, minores uerò partes 56, minuta 3i, & 30 secunda. quae diuido tandem per 60, sinum uidelicet totum: & ijdem redibunt partium & minutorum numeri, singulis tantummodo generibus in proximè succedentem denomi nationem uersus dextram immutatis. Concludendum ergo, qualium partium quadrans Aequas toris est 90: talium quadrantem EK dati paralleli fore 77, & minutorum 56, secundorum sliunà cum 30 tertijs. Rursum, quoniam sicut quadrans ad quadrantem, ita pars ad similem partem: si multiplicaueris partes 77, minuta 56, secunda si, unà cum 50 tertijs, per 60 minuta unius gradus Aequatoris, & productum diuiseris per 90: prodibunt tandem minuta 51, secunda sTn & 41 tertia. Qualium ergo minutorum unus gradus Aequatoris fuerit 60, talium unus gra dus dati paralleli pronuncietur esse 5i, secundorum 57, & tertiorum 41. Haud alienum de caeHac igitur arte, succedentem tabulam, in studiosorum subleuue teris habeto iudicium. ¶ mem, arcuratè supputauimus: bipartito quidem ordine digestam.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
