# Protomathesis 409.5-8

Oronce Finé, Protomathesis, 409.5 to 409.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/409.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/409.5

Nam in laeua eius parte gemi nis conflata columnis, continentur rationes Aequator is, alteriunsue cuiuslibet magni circuli, a singulos parallelos gradatim ab eodem Aequatore distributos: in partibus, qualium Aequatos ris quadrans est 90. memento tamen cùm ad dextram secundorum partem punctum occurrerium significare, praeter ipsa secunda adesse 30 tertia. Dextrauerò eiusdem tabulae parte, collegimus rationes eiusdem Aequatoris ad praefatos parallelos: in partibus, qualium unus gradus ipsius uerò necessaria sit haec tabula, ijs maxiAequatoris, uel cuius libet magni circuli est 60. mè qui uel Geographicas, aut Chorographicas solent depingere Cartas: suo loco monstrabimus Huius itaque tabulae, quanquàm usus prima inspectione sit manifestus: ipsum tamen unico fas cilitabimus exemplo. Sit igitur oblatus parallelus, qui per Lutetiam Parisiorum educitur, distans ab Aequatore gradibus circiter 48. Quaero itaque in laeuatabulae parte 48 gradus: quibus in uentis, offendo è dextra ipsorum regione, gradus 60, minuta 13, & is secunda. Aio itaque, dati paralleli quadrantemcontinere 60 gradus, 13 minuta, & 18 secunda, qualium Aequatoris quas drans est 90. Quòd si eosdem 48 gradus, in dextra tabulae parte curaueris inuentos: colliges, ad dextram ipsorum regionem, 40 minuta, 8 secunda, & 52 tertia. Concludes ergo, qualium partium unus gradus Aequatoris est 60, talium gradum unum dati paralleli continere 40, unam cum 8 secundis, & tertijs 52. Porrò si contingat ipsis gradibus introitualibus coherere minu ta, intrabis cum duobus proximis & integris graduum numeris, & collectorum ad dextram numerorum accipies differentiam: de qua sumes partem proportionalem, in ea ratione, qua se habent 60, ad minutadata, quam partem proportionalem, addes numero ad dextram minoris graduum numeri reperto: colligetur enim optatus partium ipsius quadrantis, uel minutorum unius gradus dati paralleli numerus. Vt si datus parallelus distet ab Aequatore 48 gradibus unà cum 30 minutis: intrabis primùm cum 48, dein cum ipsis 49 gradibus, absoluesque reliqua ad usum regulae pertinentia, quemadmodum frequenter expressimus, & in talibus obseruare solemus. Q ualium ergo partium quadrans Aequatoris est 90, talium partium dati paralleli quadrantem offendes esse 60, unà cum 48 minutis & 25 secundis. Item gradum unum eiusdem paralleli, continere minuta 40, secunda 32 & tertia 23: qualium eiusdem Aequatoris gradus est 60. Tabula uersus Austrum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
