Latin
VBICAM ALICVIVS NVMERI RADICEM EXTRAHERE
Oronce Finé, Protomathesis 41
Unproofread scanNot analysed yet
Quo peracto, ad reliquorum digitorum inuentionem, modo nuper expresso deueniendum est: quousque sub primo totius numeri perueneris elemento, &completam habueris desyderatae radicis inuentionem. Nec mireris oportet, si facto uniuersali discursu, quod plaerunque super est residuum (ut in non cubicis solet euenire nu meris) ipsam radicem excedat: paruus enim numerus cubicè multiplicatus, magnum efficit numerum. Id autem residuum, à triplata radice denominatur. Sola ergo difficultas esse uidetur, in radicalium digitorum inuentione: prolixum enim &tae diosum admodum esset, ab I ad 9, aut è contra sigillatim discurrere, ut congruus tandem inueniatur digitus. Non absentaneum itaque duximus, tabellam consequenter annectere, productos ex cubica digitorum multiplicatione numeros continentem: qua &digitos omnes cubicè multiplicare (quod passim est necessarium) &primum futurae radicis numerum, in hunc modum poteris inuenire. Consydera igitur inter cubos eiusdem tabellae numeros, quis eorum sit aequalis, aut proximò minor numero, qui uersus laeuam totius oblati numeri regionem, ab incidente lineuncula ultimò separatur: nam digitus quem ad sinistrum eiusdem tabellae reperies numerorum ordinem, erit pro desyderata radice sumendus. Reliquos porrò digitos à primo, hac uenaberis arte. Finge te haDigiti. bere tziphram O, pro reperiendo &optato digito: hoc semel, est, decupla iam inuentum radicis numerum (iuncta namque Gemel tziphra O, ad dextrum cuiusuis numeri limitem, ipsum deBi. bic. cies auget numerum) &decuplatum numerum, cum primo Ter radicis digito, uel iam inuentis digitis, &eadem tziphra AIT. Quate o resultantem, duc in triplatum sub parallelis numerum: &per quinquie, Quinquie. productum, diuide numerum ipsi triplato supra positum. sexi Nam quotiens ex hac diuisione numerus, semper erit disepties. Septirs. gitus: &pro desyderato radicis digito consequenter acciocties. ZL2 Octies. piendus. Quòd si libeat ipsum digitum fidelius examinare: Nomes. consydera an residuum quod absoluta relinquetur diuisione, unà cum elemento dextram uersus immediatè praecedenti, numerum compo nat maiorem, uel saltem aequalem numero, qui ex cubica ipsius digiti multiplicatio ne consurgit. Nam si secus euenerit: accipiendus esset digitus, unitate, uel ad summum binario minor. uelut inquadratis expressimus numeris.