Latin
414.1 to 414.4
Oronce Finé, Protomathesis 414.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ptolemęus suos parallelos, capite sexto libri secuna di suae magnae compositionis, ordinauit. Ab Aequatore igitur circulo, usque ad eum locum ubi dies maximus est 24 horarum, erunt 48 paralleli, &climata 24: ab hoc autem loco usque ad proximum polum, quoniam ipsius poli modicum uariata sublimitas sensibilem multùm dierum artificialium causat inaequalitatem, non iuxta quadrantes horarios, sed per liberam quamuis dierum naturalium collectionem, eiusdem maximae lucis uenit obseruanda continuatio. Quemadmodum ex proximè succedenti licebit inspicere tabula. QVEMADMODVM AVTEM per datam poli sublimitatem, cuius libet puncti Eclipti di cae diurnum arcum, capite secundo libri quarti supputare docuimus: &hic uersa uice per datam artificialis diei quantitatem, altitudinem ipsius poli colligere, non erit importunum: super eorum quidem Horizontem, ubi datus arcus diurnus uidetur accidere. In primis ergo, supputanda est ortiua dati puncti Eclipticę, seu loci Solis amplitudo: quam etsi capite quinto libri tera tij, per datam poli sublimitatem inuenire docuerimus: cùm tamen ipsa polaris altitudo hoc in lo co desideretur, oper aeprecium duximus alium supputationis annectere modum, ex prima propositione secundi libri Epitomatis Io. Regiomontani in magnam Ptolemaei compositionemdes promptum. Ibidem nanque demonstratur, quòd ratio sinus totius quadrantis, ad sinum arcus semidiurni dati loci Solis seu puncti Eclipticae, eadem est cum ratione sinus complementi declinatis onis eiusdem puncti, ad sinum complementi amplitudinis ortiuae ipsius puncti dati. Hinc perRegulam 4 proportionalium elicitur, quòd si multipli caueris sinum complementi declinatios nis puncti Eclipticae dati, per sinum arcus semidiurni eiusdem puncti, &productum diuiseris per sinumtotum: generabitur sinus, cuius arcus à quadrante circuli demptus, ortiuam dati punctirelinquet amplitudinem. Proponatur in exemplum octauus &septentrionalis parallelus ubi dies artificialis maximus est 14 horarum aequalium: sitque decretum per ipsum diem maxis mum inuestigare, quantùm distet idem parallelus ab Aequatore, seu quantùm eleuetur polusari cticus super eorum Horizontem, qui sub eodem habitant parallelo. Arcus itaque semidiurnus elt horarum 7, quae per 15 multiplicatae restituunt 105 gradus: quorum sinus rectus habet partes 57, minuta itidem 57, &20 secunda.