# Protomathesis 417.5-7

Oronce Finé, Protomathesis, 417.5 to 417.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/417.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/417.5

Vel eadem Lunaris eclipsis, accidet uersus occasum, post utriusque loci Meridianum, uelut in M: quo dato, ipsius loci orientalis qui in 1 Meridianus, plus distabit ab eclipsis loco, quàm Meridianus loci K occidentalis, atque rursum per arcum EG, longitudinalem eorundem Meridianorum differentiam. Aut ipsius Lunae defectus, inter utriusque loci Meridianos efficietur, ut in N: quod dum acciderit, clarum est ambas Meridianorum ab eclipsis loco differentias simul iunctas, utpote EN, & NG, longitudinalem eorundem Meridianorum conficere differentiam. Denique uel eadem Lunaris eclipsis sub alterutrius loci Meridiano continget, ut in E, aut G, puncto: tuncque reliqui loci Meridianus ab eclipsis loco tantùm precisè distabit, quanta est longitudinalis eorundem locorum differentia. Quomodocumque autem id acciderit, maior erit temporis sub orientali loco facta supputatio, quàm in occidentali. citius enim oritur Sol, atque occidit orientalibus, quàm occidentalibus: atque prius ad orientalem, quàm occiduum cogitur uenire Meridianum: hinc necessum est, temporis supputationes esse diuersas. dico notanter, ipsam temporis obseruationem sola supputatione differre: quoniam uno eodemque temporis momento, Luna uniuerso deficit Orbi. Si dempseris igitur minorem, hoc est, occiduam temporis supputationem, ab ipsa maiori atque orientali: relinquetur intercapedo temporis, inter datos occurrens Meridianos. quam si in partes conuerteris Aequatoris: haec tibi quaesitam duorum locorum longitudinis differentiam tandem manifestabit. Nec Quidnam sit dati euiuslibet locilatitudo. Latitudinis duorum locorum differentia. Exemplum. Data altitudi.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
