Latin
419.6 to 419.9
Oronce Finé, Protomathesis 419.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quidem declinatio, si nulla fuerit: concludes ipsum Solem alterum Aequinoctiorum possidere, &meridianam consequenter eiusdem Solis altitudinem eandem esse cum Aequatoris eleuatione, cuiusmodi est arcus Tgc. CD. At si Sol utcunque declinauerit: tunc uel eius declinatio borealis offendetur, ut DI, uel austrina ut DI. Si primum, altitudo Solis meridiana maidsi erit Aequatoris altitudine, ueluti CI: auferenda est igitur ipsa declinatio DI à meridiana Se lis altitudine CI, relinquetur enim Aequatoris altitudo CD. At si declinatio Solis fuerit ali strina, tunc meridiana Solis altitudo minor erit Aequatoris eleuatione, ut CK: iungenda est isli tur ipsa declinatio DK eidem meridianae Solis altitudini CK, ut consurgat pręfata Aequatori altitudo CD. Habita autem Aequator is eleuatione, habetur &complementum desiderarę l ritudinis: Si dempseris igitur sublimitatem Aequatoris CD à Meridiani quadrante CE, relinii quetur ipsa latitudo DE, cui respondet in Terra arcus HG desideratus. Nec te praetereat, M locis super quorum Horizontem Polus antarcticus extollitur, contrariam declinationis Soll additionem atque subtractionem esse faciendam: subduces enim australem, &adiunges borealesm Solis declinationem meridianae eiusdem Solis altitudini, ut ipsius Aequatoris altitudo relinquatur. ¶g Per cognitae insuper cuiuspiam orientis atque occidentis stellae fixae declinationem um idem respondenter absoluetur: Sola nanque differentia haec erit, ut ipsius stellae declinatio, uel sem per borealis, uel semper australis offendatur: hinc fiet ut semper addatur, aut semper auferatura meridiana ipsius stellae sublimitate, quatenus praefata relinquatur Aequator is altitudo. Neque i Secustu opus est nouo artis documento: nisi uelles prius expressa in uanum reiterare. ¶men iudicabis, de stellis fixis circa Mundi polum eleuatum collocatis: quae uidelicet nusquàm sulli Horizonte deprimuntur. Nam eiuscemodi stellae duas habent meridianas altitudines? alteran quidem maximam, &reliquam omnium minimam. Cùm igitur per aliquam praedictarum stek larum dati loci uolueris cognoscere latitudinem: itafacito. Accipito primùm ipsius stellae sems per apparentis utranque meridianam eleuationem, &eas in unum compone, productique sumito a quoruncunque locorum profectiones.