# Protomathesis 42

Oronce Finé, Protomathesis, SO PROPONATVR IN EXEMPLVM HIC NVMERVS, VTPOTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/42

Scribe igitur 3, intra lineas aequidistantes, sub binarionumeri 812, intra proximas lineunculas clausi: & ducito utrumque radicis digitum, utpote 23, in 6 triplatum numerum, & producentur 138. quae rursum multiplicabis per 3, fient 414: haec auferes à 481, quae respondent ipsi triplato numero, relinquentur 67. cancellabis ergo 481, & supra scribes 67: uidelicet 7 super I, & 6 super 8. Ducito tandem 3 cubice, dicendo, ter 3 ter, fient 27: tolle itaque 27, à relicto nuper numero 672, residuum erit 645. relictis ergo 6 intactis, dele 72, & supra notato 45: uidelicet 5 super 2, & 4 supra 7. Quo facto, tripla 23, fient 69: haec scribe sub lineis parallelis, 9 quidem sub O, & 6 sub 9 totius oblati numeri, cancellato prio ri triplato numero, utpote 6. Inuestigandus est finaliter tertius radicis digitus, in hunc modum. Decupla 23 inuenta iam radicis elementa, iuncta tziphra o ad dextram, hoc modo 230: & ipsum decuplatum radicis numerum 230, multiplica per 69 nuper triplatum inuentae radicis numerum, fient 15870. per hunc ergo numerum 15870, diuide numerum residuum eidem triplato numero supra respondentem, utpote 64590, & habebis pro quotiente 4: remanentibus I11O, quae unà cum 4 primo totius numeri elemento faciunt 11104, numerum multò maiorem, quàm sit numerus cubus ex cubica eiusdem quaternarij multiplicatione productus. Scribe igitur 4, intra easdem parallelas, sub 4 primo totius numeri elemento: & multiplica singulos inuentae radicis digitos, uidelicet 234, in 69 nu per triplatum numerum, producenturquè 16146. haec rursum multiplica per 4, consurgent 64584. aufer ergo 64584, à supra notato numero 6 4590, relinquentur tantummodo G, quae scribes super O, reli quis elementis solito more deletis. Multipli ca tandem 4 nuper inuentum radicis digitum

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
