# Protomathesis 426.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 426.1 to 426.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/426.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/426.1

¶ a Quanquàm igitur uniuersa superficiei Telluris & Quantum itineAquae rotunditas, per directam elongationem duorum quorumcunque locorum in terrestri superficie ris capiat unus constitutorum, deduci uel geometricè possit: id tamen leuius absoluere licet, per distantiam eorum logradus terre. stris Meridiani corum quae sub eodem constituuntur Meridiano. Sint igitur super rotunda Telluris superficie ABC, per similium seduo quidem loca A, & B, sub eodem Meridiano DEF constituta, quorum uertices E, F, & directa gmenrorum ob eorendem locorum intercapedo manifesta: sitque punctum seruaram respon dentiam elicere. D, sectio Aequatoris cum eodem Meridiano. Examinabis itaque primum, latitudinem DE eius loci qui in B: per doctrinam terrij capitis immediatè praecedentis. Deinde latitudinem DF, loci qui in A. Et subducta minori latit:dine, utpote DE, à maiori DF, relinquetur EF, latitudinalis eorundem locorum differentia, cui uiatorius subrespondet arcus AB. Habet enim terrestris Meridianus ABC, idem centrum cum coele sti DEF: utpote C, in quo duas lineas rectas EBG & FAG, à uerticibus E & F per ipsaloca transeuntes, conuenire necessum est. Quam rationem igitur habet segmentum EF, ad totum coelestem Meridianum DEF, eam seruat & AB ad uniuersum terrestrem ambitum ABC, atque similis pars ad similem partem. Ergo quot mensurarum erit AB, tot similium erit quilibet arcus eidem AE similis & aequalis. Hinc per 4. proportionalium regulam, scietur in primis, quantum itineris uni gradui praecisè Ex 4 proporrespondeat: in hunc arguendo modum. Si segmento EF respondet AB, quantum uni gradui ipsius DEF tionalium regu Meridiani respondebit? Tria enim prima sunt nota: ergo ducendo tertium in secundum, & productum la. diuidendo per primum, quartum manifestabitur. Idem habeto iudicium, de uniuerso ambitu ABC, uel cu iusuis alterius magni circuli, super conglobato Telluris & Aquae corpore pari modo descripti. ¶ b. Haec est artis summa, qua prisci usi sunt Geographi: potissimum C. Ptolemaeus, Geographo C. tolemaeus rum facile princeps, qui reperit cuilibet coelesti gradui, respondere supra Terram stadia 500, hoc est, 62500 passus duplices, quemadmodum ex decimo capite primi libri suae Geographiae colligitur. Quae quidem obseruatio, probabilior mihi uidetur ea, quae adscribitur Eratostheni: utpote, Eratosthenes.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
