Latin
Caput III
Oronce Finé, Protomathesis 426.10
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam aequalis est EA ipsi EE, &EF ipsi EG: erit AF reliqua, reliquae BG consequenter aequalis, per tertiam communem sententiam. Itaque latera EF &EG, trianguli EFC, à recta quidem AB proportionaliter diuiduntur. Est igitur AB recta, ipsi FG parallela, per secundam partem secun dae sexti eiusdem Euclidis: &propterea EAB &EFG triangula inuicem aequiangula, atque angus, lus EAB angulo qui ad F aequalis, per 29 primi elementorum ipsius Euclidis. Similium porro segmentorum eadem uidetur esse ratio, quae &circulorum.