# Protomathesis 426.10

Oronce Finé, Protomathesis, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/426.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/426.10

Et quoniam aequalis est EA ipsi EE, & EF ipsi EG: erit AF reliqua, reliquae BG consequenter aequalis, per tertiam communem sententiam. Itaque latera EF & EG, trianguli EFC, à recta quidem AB proportionaliter diuiduntur. Est igitur AB recta, ipsi FG parallela, per secundam partem secun dae sexti eiusdem Euclidis: & propterea EAB & EFG triangula inuicem aequiangula, atque angus, lus EAB angulo qui ad F aequalis, per 29 primi elementorum ipsius Euclidis. Similium porro segmentorum eadem uidetur esse ratio, quae & circulorum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
