# Protomathesis 426.5-9

Oronce Finé, Protomathesis, 426.5 to 426.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/426.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/426.5

quòd uni gradui respondeant 700 stadia, seu 87500 passus. Nam si quispiam duorum locorum cognitae latitudinis, atque sub eodem Meridiano constitutorum, directam elongationem considerauerit: Pto lema um longè propius ueritatem attigisse mecum fatebitur. Quemadmadum de Lutetia Parisiorum, atque Tholosa Aquitaniae metropoli, quae sub eodem ferè Meridiano locantur, periculum facere po tes. Ergo iuxta praefatam Ptolemaei obseruationem, & ea quae undecimo capite libri primi Quantum uni gra Geometriae nostrae de Geographicis mensuris tradita sunt: cuilibet gradui maximi coelestis cirdui respondeat culi, subrespondent in Terra leucae Italicae (quae uerè milliaria nuncupantur) 62, unà cum milliain Terra, secun dum Ptole. ris dimidio, Propriae uerò leucae 41, Gallicae 31, communes autem 20, maiores denique 15, & ex ijs quae maximae uocantur 12. Hinc facilè colligemus, uniuersum ambitum ipsius conglobati ex Tel Quantus nniuer lure & Aqua corporis, seu quemuis maximum in Terra circulum, continere 22500000 passus duplisus terrestris ces, siue stadia 180000, aut 22500 miliaria: leueas uerò propriè nuncupatas circiter 14760, Galliambitus per eum cas 11160, communes 7100, maiores autem 5400, maximas denique leueas 4320. Quomodocunque dem Ptole. autem res se habeat, si uni tantùm gradui, uel dato cuicunque segmento, respondentem in Terra semel examinaueris itineris intercapedinem: facillimum erit, per ea quae superius tradita sunt, in sin gulorum deuenire rationem. ¶c. Quòd autem directae duorum quoruncumque locorum distantiae, seu breQuòd directa uissimae profectiones itineris, fieri debeant supra segmentum magni circuli, qui per utrunque lo locorum irinera fieri debeant super corum transire diffinitur: ita demonstratur. Sint A & B magni circuli duo quaeuis terrestria loca, super eodem mineri circusegmentum de lo ABC, atque maximo ADB constituta: sitque per I termonstratio. tij elementorum Euclidis, E centrum ipsius minoris cir culi ABC. Et productis EAF, & EBG rectis, semidia metro eiusdem maximi circuli ADB aequalibus, circa idem centrum E, ad interuallum autem ipsius EF, aut EG, describatur circulus FGH, per tertium postulatum: & per secundum postulatum, connectantur AB, & FG rectae lineae. Erit igitur circulus FGH, ipsi ADE circulo aequalis, per primam diffinitionem tertij eorundem elementorum: atque segmentum FKG, segmento ALB simile, per decimam ipsius tertij diffinitionem: capiunt enim eundem angulum qui ad E.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
