Latin
428.1 to 428.5
Oronce Finé, Protomathesis 428.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
*Si autem loca sub diuersis parallelis, inaequaliter tamen ab Ae quatore distantibus, fuerint constituta, componendae sunt eorundem locorum latitudines, atque resultantis arcus accipienda chorda: reliqua autem omnia, ueluti nunc praecepimus, con sequenter abseluenda. F At si contigerit ipsa loca aequaliter ab Aequatore distare: paulò leuior reddetur ipse calculus. Inuenta enim chorda segmenti magni circuli, per alterum locorum, §ionem paralleli eiusdem loci cum alterius loci Meridiano transeun tis, ea qua nunc praecepimus arte, necnon chorda segmenti alterutrius Meridiani inter locorum parallelos comprehensi: si utranque per sese multiplicaueris, &productorum in unum compositorum quadratam acceperis radicem: ea rectam ostendet, itinerarium magni cir culi segmentum per data loca subtendentem. 8 Inuenta autem recta, siue chorda magni circuli, à dato quouis loco, in quemuis alium producta locum: habetur &respondens ipsius magni circuli segmentum, desideratum itineris ostendens interuallum. Quodqui dem segmentum, si per milliaria, siue leucas uni gradui eiusdem circuli magni respon dentes, multiplicaueris: eandem uiatoriam locorum elongationem, seu directum itineris interuallum, in milliariorum, aut leucarum, tandem conuertes numerum. EMONSTRAVIMVS proximo capite quarto, directam itineris locorum profectionem, fieDridebere super segmento magni circuli, qui per data loca describitur. Hinc perspicuum est, ab inuentione segmenti magni circuli, inter duo quaeuis oblata loca comprehensi, totum artis pendere negotium. Ipsa porrò loca, quorum directa uiator iaque desideratur elongatio, uel sunt ab Aequatore Locorum posiuersus eundem Mundi polum constituta: uel alter in Boream, alter uerò ad Austrum diuertitur. Si pri tiones uariae. mum: tunc uel ipsa locasub eodem consistunt Meridiano, eandem obtinentia longitudinem: uel sub eodem parallelo constituta, aequaliter ab Aequatore distant: uel denique sub diuersis tam Meridianis, quàm etiam parallelis (utpote, quae diuersam tam longitudinem, quàm latitudinem habent) sunt collocata. à ¶à Offerantur in primis duo loca E, F, uersus A polum arcticum, &sub eodem Meridiano AEB con stituta: quorum borealior sit E, ipsi autem Aequatori BD uicinior esto F. Manifestum est igitur. De locis sub eo dem Meridiaquòd australioris loci latitudo BF, subducta ab ipsius borealis loci latitudine, relinquet interce no, &in eadem ptum Meridiani segmentum EF, directam eorundem locorum ostendens elongationem. Exempli gratia, Mundi parte con Lutetia Parisiorum, &Narbona Prouinciae sub eodem ferè locantur Meridiano.