# Protomathesis 428.6-9

Oronce Finé, Protomathesis, 428.6 to 428.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/428.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/428.6

Est autem Parisien stituris Exemplum. sis latitudo, graduum 48. & 30 circiter minutorum: Narbonensis uerò, 42 graduum. Tolle igitur 42 gradus, ab ipsis 48 gradibus & 30 minutis: relinquentur 6 gradus, & 30 minuta. Tantum ergo distat ipsa Narbonensis ciuitas, à Lutetia Parisiorum. ¶ b. Sint rursum bina loca E, G, sub eodem Locorum sub eoconsistentia parallelo, sed uariam obtinentia longitudinem, quorum longitudinis differentia, siue arcus dem parallelo Polus A nreric? paralleli inter eadem loca comprehensus, sit EHG: Propositum consistentium, qua quoque sit inuestigare, uiatorium magni circuli segmentum EIG, liter, uiatoria metienda sit eloninter arcum EHG dati paralleli, & rectam EG coincidens. Cùm gatio. igitur dati paralleli segmentum EHG, simile sit Aequatoris segmento inter eosdem meridianos AEB & AGD comprehenso utrunque enim differentiam exhibet longitudinalem) similes erunt atque proportionales, eadem segmenta subtendentes rectae BD & EG. Ex primo autem capite huius quinti libri colligitur, segmentum Aequatoris, ad simile segmentum dati paralleli eam habere rationem, quam dimetiens ad dimetientem: Et recta igitur BD, ad rectam EG eandem rationem obseruat, quam dimetiens ipsius Aequatoris ad dati paralleli diameAenm. i. trum. Sicut autem dimetiens Aequatoris, ad dati paralleli dia metrum: sic gradum unum Aequatoris, ad partes uni gradui dati paralleli respondentes se habere, ex eodem capite primo euidens quoque relinquitur. quae autem eidem sunt eaedem rationes, & adinuicem sunt eaedem: per 11 quinti elementorum Euclidis. Et sicut igitur unus gradus Aequatoris, ad partes uni gradui dati paralleli responden tes: sic ractam BD, ad rectam EG proportionaliter se habere, tandem concluditur. Atqui tria pri ma, ex supra dictis fiunt manifesta: si duxeris ergo tertium in secundum, quartum innotescet, scilicet EG recta, in partibus qualium dimetiens Aequatoris est 120. Hic autem non iubemus productum diuidi per primum: nempe quòd sit unitas, quae neque in diuisione, neque in multiplicatione, datum potest immutare numerum. Cognita autem EG recta, in partibus qualium diameter Aequatoris est 120. Hic autem non iubemus, productum diuidi per primum: nempe quòd sit unitas, quae neque in diuisione, neque in multiplicatione, datum potest immutare munerum. Cognita autem EG recta, in partibus qualium diameter Aequatoris est 120: dabitur & magni circuli segmentum EIG, directum eorundem locorum ostendens itineris interuallum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
