# Protomathesis 429.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 429.1 to 429.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/429.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/429.1

Accipiamus lucidioris euidentiae gratia, Lutetiam Parisiorum, & Remensem Campaniae metropolim: sub eodem nan ue parallelo, 48 gradibus, & 30 ferè minutis ab Aequatore distante, coliocantur. Est autem Parisiensis longitudo, 23 graduum, Remensis uerò, graduum 25: quarum differentia est 2 graduum, Per corollarium itaque i3 capitis primi libri Geometriae nostrae, accipio chordam binos itidem gram dus Aequatoris subtendentem: quam effendo continere 2 partes, 5 minuta, & 40 secunda. De inde per allegatum primum caput huius libri, & dextram tabulae partem, quam ibidem construs ximus, colligo in directum ipsorum 48 graduum, & 30 minutorum (bis de more intrando tas bulam) 39 minuta, 45 secunda, & 21 tertia, uni gradui dati paralleli respondentia: per quae multiplico duas partes, 5 minuta, & 40 secunda, produciturque pars unica, 23 minuta, & 16 ferè secundam Tantam ergo pronunciabis rectam data loca subtendentem: cuius arcus, per idem corollarium, offenditur continere gradum I, & 39 minuta, quantum scilicet est uiatorum magni circuli segmttum inter Lutetiam & Remensem Campaniae metropolim comprehensum. ¶ C PROPONANTVR consequenter duoloca E, L, sub diuersis Meridianis & parallelis, aquam uersus eandem Mundi partem ab Aequatore consistentia: & connectantur per primum postu latum geometricum, rectae EF, EG, EL, FL, & GL, demittanturque ex E & C signis, super reerFL, perpendiculares EM & GN, per 12 propositionem primi elementorum Euclidis. Et quos niam praedictorum locorum longitudines, atque latitudines, supponimus esse notas: dabuntur go latitudinales eorundem locorum differentiae, inuicem quidem aequales, utpote, arcus Meris dianorum EF, & CL. Et rectae consequenter EF atque GL, eosdem aequales arcus subtendentes, per superius allegatum corollarium i3 capitis primi libri Geometriae nostrae, in partibus quallum magni circuli diameter est 120, fient manifestae: eruntque respondenter inuicem aequales Cognoscetur praeterea utraque recta EG, & FL, in eisdem quoque partibus qualium praefatus macirculi diameter est 120: quemadmodum proximè demonstrauimus. Quadrangulum praetere seu rectilineum EGNM, ex hypothesi, & 29 propositione primi eorundem elementorum, colli uincitur esse parallelogrammum: & illius opposita latera con sequenter aequalia, per 34 eiusdem primi, hoc est, EC ipsi Palus A merie?

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
