# Protomathesis 429.5-8

Oronce Finé, Protomathesis, 429.5 to 429.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/429.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/429.5

MN, & EM ipsi GN. His ita praelibatis: dico primùm, FM & LN rectas, quibus tota FL superat EG rectam, fore adinuicem aequales. Trianguli enim rectanguli EFM quadrata, quae fiunt ex EM & MF, ei sunt aequalia quadrato quod fit ex EF: necnon quadrata ex GN & NL, ei quod ex GL itidem aequalia, per 47 primi ipsius Euclidis. Et quoniam recta EF, ipsi GL oppositae est aequalis: erit & quadratum ex EF, idem cum eo quadrato quod ex GL. Quae autem eisdem sunt aequalia, & adinuicem sunt aequalia: per primam communem sententiam. Quadrata igitur ex EM & MF, eis quae ex GN & NL quadratis sunt aequalia: quorum rursum ae- Bl Tu. in. qualia sunt, quae ex EM & GN inuicem aequalibus quadrata producuntur. Reliquum igitur quadratum ex FM, re liquo ex LN quadrato aequabitur: & ipsa FM recta, eidem rectae LN, consequenter erit P qualis, & utraque dimidium ipsius differentiae, qua maior FL superat eandem minorem EOl quod oportebat demonstrare. Ergo si tollatur EG ab ipsa FL, & dimidium relictae differtm tiae (utpote FM) ab eadem FL subducatur: relinquetur ML, basis ipsius trianguli rectangus EML. Item si eandem FM, subductam differentiae partem, in sese multiplicaueris, & produs ctum quadratum dempseris à quadrato ipsius EF: relinquetur quadratum ipsius EM, quarem te ipsa EM nota, per eandem 47 primi. Cognitis autem EM & ML, si utraque rursum per selem multiplicetur, & productorum simul iunctorum quadratum latus extrahatur: prodibit EB recta, utraque loca data subtendens, per ipsius primi 47 propositionem, est enim triangulum EMB rectangulum. Hinc arcus EOL, seu uiatorum magni circuli segmentum, inter ipsa loca E & comprehensum tandem innotescet: quod desiderabatur. ¶ Sed haec omnia facillimo dilucidemus exemplo: demusque rursum Lutetiam Parisiorum, & Lugdunum nobilissimum Galliarum emporium, quorum directa uia supputanda proponatur.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
