# Protomathesis 43-2

Oronce Finé, Protomathesis, ZSISISISSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/43-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/43-2

ZSISISISSI ditarum tziphrarum, ternario constat numero) reliquum autem elementum, scilicet 3, seorsum scribe, pro integrorum futurae radicis numero. Ducito postmodum 107, in 60 (ueluti fecimus in quadratis) resultabunt 6420, à quibus tria prima rursum auferas elementa, utpotè 420: & ultimum uersus laeuam elementum, scribito post 3, uersus dextram, pro primorum minutorum numero. Multiplica rursum 420, per 60, fient 25200: à quo numero si abstuleris 200, tria scilicet elementa priora, relinquentur 25, quae scribes pro secundis, ad dextrum ipsorum 6 minutorum. Demum 200 per eundem numerum 6O multiplicabis, producenturque 12000: ablatis igitur tribus primis tziphris OOO, superunt 12, loco tertiorum scribenda. Et quoniam nuper ablata tria productinumeri elementa sunt tziphrae, tertiae parti additarum tziphrarum, numero paenitus aequales: non est ulterius procedendum. Ergo radix cu bica ipsius oblatinumeri 30, erit 3, 6, 25, 12: quae 3 integra, 6 minuta, 25 secunda, & 12 tertia integri repraesentant. Haec igitur de utriusque radicis inuentione, & uniuerso integrorum usu, sint satis. Caput IX. De supradictorum capitum examine. LVRES EXAMINANDI MODOS ACCEPIMVS, QVIBVS antecedentium capitum, uel traditarum operationum arithmeticarum ueritas nonnunquàm dignoscitur, aut supputantis error utcunque ma nifestatur: de quibus nonnulli adeò amplum fecere processum, ut ipsam Arithmeticam uideatur uel facilè superare. Primus examinis modus, fit per nouenariam unitatum subtractionem: quolibet elementorum numerorum seorsum, & per sese consy derato. Secundus obsoluitur per septenariam, sed binatim coniunctorum elementorum, earundem unitatum remotionem. Verum uterque falsus, imbecillisque reperitur. possunt enim aliquotiens auferri uel addi 9, aut 7 cuiuis oblato numero, item tziphra o libere, uel ex errore interponi, uel ante locari: ex quibus necessariò sequetur arithmeticas operationes esse falsas, tametsi nouenaria, aut septemnaria probandi ratio uideatur esse bona. Solum igitur subsequi necessum est, hosce probandi modos esse ualidos, si bene fueris oparatus, at non econtra: quemadmodum ex arithmeticis (undependent) regulis, deducere facilè est. Praeterea quisnam adeò rudis est arithmeticus, qui decies aliquam non fecerit additionem, subtractionem, aut aliam quamuis arithmeticam operationem prius, quàm septenariam examinandi rationem absoluerit? Vnde quàm importunè, quam etiam inutiliter, quidam addiderit quinariam probandi, aut examinandi rationem: uel rudissimo redditur facilè manifestum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
