Latin
Caput V
Oronce Finé, Protomathesis 432
Unproofread scanNot analysed yet
subtendaturque Mundi axis AC: qui cùm transeat per centrum Aequatoris BD, transibit &orthogonaliter per datorum parallelorum centra, quemadmodum ex sphaericis Theodosij demonstrationibus colligitur. Sit igitur centrum paralleli qui per locum E, punctum L; eius uerò qui per F, esto punctum K: &connectantur semidiametri LE, &KH. His ita constructis, dico primùm, angulum qui ad H trianguli EFH, fore rectum. Quoniam Polus A arctiss. bina plana datorum parallelorum, qui per E &F loca, sub plano Meridiani ABC, in rectum LE &KH dissecantur: communes igitur eorundem sectiones sunt parallelae, per 16 undecimi elementorum Euclidis. Parallelae sunt igitur LE &KH; sunt praeterea aequales adinuicem: nam oppositorum, &aequalium propterea circulorum, semidiametri. Aequas porrò atque parallelas, ad easdem partes rectae lineae coniungentes, &ipsae aequales ¶llelae sunt, per 33 primi eorundem elementorum: parallela igitur &aequalis est EH ipsi KL. Sed axis KL, in planum utriusque paralleli orthogonaliter incidit: &reliqua igitur EH, cùm eisdem planis ad rectos concurrit angulos, per 8 propositionem eiusdem undecimi. Rectus est itaque angulus qui ad H, ipsius EFH trianguli: quod oportebat demonstrare. Igitur si chor dae EH &HF seorsum per sese multiplicentur, &productorum simul compositorum quadrata radix extrahatur: ea tibi monstrabit ipsius EF longitudinem, per 47 primi ipsius Euclidis. Hinc respondens arcus magni circuli, inter eadem loca comprehensus tandem innotescet. Sunt autem EH &HF, ex supradictis manife stae: in ijs quidem partibus, qualium semidiameter Aequatoris est 120. ¶Supponamus exempli gratia, utrumque locorum E &F, distare ab Aequatore BD gradibus 15: longitudinalem porro eorundem locorum differentiam esse 10 graduum. Compono itaque BE unà cum BH latitudine, consurgunt gradus: quorum subtensa chorda EH, est partium 3i, minutorum 3, &30 secundorum: atque ipsius chordae quadratum, partium maiorum I6, simplicium uerò partium 4, minutorum 37, &12 secundorum, Subtensa porrò HF, offenditur continere 10 partes, minuta 6, &9 secunda: eius autem quadra tum i partem maiorem, 41 partes simplices, 3 minuta, &secunda 38. Haec demum quadrata simul composita, efficiunt partes maiores 17, simplices autem partes 45, minuta 40, &50 secunda? quorum radix quadrata reperitur esse partium 32, &38 circiter minutorum. Tanta est EF recta: cuius subtendens arcus, continet 31 gradus, &34 ferè minuta. g INVENTA ICITVR recta, siue chorda, duo quaeuis oblata loca subtendeme, &per aliquem suprascriptorum modorum: facillimum est, ex doctrina corollarij 13 capitis primi libri Geometriae nostrae, respondentem arcum, siue magni circuli segmentum inter ipsa loca comprehensum, tandem elicere: quemadmmodum in supradictis obseruauimus exemplis. Quod quidem segmentum, si per milliaria, quamlibentue leucarum distributionem, quae uni debentur gradui, multiplicaueris: eorundem locorum directam elongationem, seu breuissimum itineris interuallum, in milliaribus, aut leucis propositis consequenter obtinebis. Ha bes autem ex proximo capite quarto, qualiter obseruandum sit itinerarium uni gradui circuli magni respondens interuallum. Ergo dando cuilibet gradui ipsius magni circuli 60 milliariam seu 30 leucas gallicas, aut 20 communes: colligitur ex supra narratis exemplis. Milliaria. Leu. galli. Communes. Primo Narbonam. Lutetiam &2 Remensem ci. (Secundo fore Q inter Tertio Lugdunum. (loca E &F opposita. Quarto)