# Protomathesis 435

Oronce Finé, Protomathesis, Caput V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/435

Quandrantibus uerò, partim à coniuncto principali, partim autem à proximè uicino, iuncta unius quarti significatione, propria tandem imponunt nomina. Vocant igitur ipsi nautae, potissimum Galli, orientalem uentum Est, meridionalem Su, occiduum Ouest, septentrionalem uerò North. Hinc uentum inter ortum & septentrionem medium, uocant Northest: inter ortum & meridiem, Suest: inter meridiem & occasum, Suouest: inter denique occidentem & septentrionem, Northouest. Haud dissimiliter, intermediorum uentorum conficiunt nomina: utpote, eum qut inter North & Northest, appellant Northnorthest: & qui inter ipsum Est & Northest, ita solent nuncupare, Estnorthest. Et consequenter de reliquis intelligas. Quadrantum ergo intermediorum nomina, respondenter in hunc fabricant modum, uerbi gratia, eius qui inter North, & Northnorthest, sic uocitant, Nort ung quart du Northest: eum autem qui inter Northest, & eundem Northnorthest, in hunc modum, Northest ung quart du North. Et respondenter ita decaeteris: quemadmodum obiecta figura manifestat. σrer LSTAO FEST. sne d ¶ d In cartis igitur hydrographicis, uentorum rationes hoc modo figurantur. Describitur in pri mis, circa datum A centrum, occultus Horizon BCDE pro libera futurae cartae magnitudine. Is postmodum, in 4 diuiditur quadrantes: duabus uidelicet rectis BD & CE, inuicem orthogonis, atro quidem lineatis, 4 Mundi cardines (à quibus spirant totidem uenti principales) B quidem septentrio nem, C occasum, D meridiem, & E orientem, distinguentibus, Quilibet inde quadrans bifariam diuidi tur: binaeque prioribus similes producuntur rectae, hoc est, atrae atque inuicem orthogonae, utpote, FH & GK, reliquos uentos principales indicantes. Quaelibet rursum pars octaua bifariam discinditur, consurgunt totidem diuisiones intermediae, 8 medios uentos repraesentantes: quae suis lineamentis, in A centro conuenientibus, sed uiridi colore tinctis, ueniunt annotandae. Tandem quaelibet Horizontis pars decimasexta, bifariam quoque distribuitur: & à qualibet diuisione, per A centrum, in oppositum, rectae lineae rubro coloratae producuntur, quadrantes uentorum principalium discernentes. His ita paratis, cuilibet lineamento, per quaslibet aequè distantes uentorum distributiones, eiusdem coloris, nominis, & officij, conscribuntur paralellae: utpote, LM, FG, HK, & NO, ipsi BD, atque LO, FK, GH & MN ipsi CE: & quae inter has, per medias Horizontis cadunt intersectiones. Idem censeto de productis ipsis FH & GK, atque reliquis tam uentorum intermediorum, quàm etiam quadrantum respondenter delineandis parallelis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
