# Protomathesis 436

Oronce Finé, Protomathesis, Caput V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/436

Singula porrò lineamenta principalia, & in septentrionem directe tendentia, Lilio flore distinguuntur, quae autem ortum aequinoctialem respiciunt, signo Crucis, in aliorum directionem annotari consueuerunt. Quemadmodum ipsa succedens figura, principalium atque intermediorum uentorum lineamenta complectens, apertè demonstrat: in qua uentos principales grossioribus, medios autem subtilioribus lineamentis, ob defectum colorum, annotauimus. Hinc uidere poteris, eidem Horizonti circulo, inscripta atque circumscripta quadrata, necnon trigona, & altera parte longiora pa rallelogramma: diuersas quoque lineamentorum in uarios orbes cadentes intersectiones, & mirabilem quandam, sed nauigantibus admodum utilem, efficientes contexturam. Quonam autem ingenio, intra hunc Horizontem Terra sit inscribenda: ex proximo disces capite. Hodierni tamen Hydrographi, diuidunt utrumque dimetientem BD atque CE in 180 partes inuicem aequales, & cuilibet 17 leucas & dimidium leucae tribuunt: hinc (facta leucarum scala) diuersos Terrae tractus, super uentorum lineamentis imponunt. Sed de his nunc esto satis: Ecce figuram. Qualiter tandem oblatae cuiuscunque regionis, uel partis habitabilis Orbis Chorographia, ex praedictis colligenda sit: quonam item modo hemisphaerica parallelorum atque Meridianorum contextura, ad positionem locorum necessaria, in plano rationabiliter extendatur.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
