Latin
Caput VII
Oronce Finé, Protomathesis 440
Unproofread scanNot analysed yet
Haud dissimiliter applicata ex puncto B regula, per singulos, aut quinos gradus ipsius ADC semicirculi, diuidito rectam AG. Quibus absolutis, circumlineabis circa polos A &C geographicos parallelos, per singulas diuisio nes ipsius AC Meridiani, in respondentes ABCD circuli partitiones coincidentes: quorum cen tra non discedunt à recta AC, quae propterea in directum utrobique uenit extendenda. Lineabis consequenter Meridianos, per singulas Aequatoris BD distinctiones, in utrumque polum A &C conuenientes: producta in directum ex utraque parte recta BD, in qua singulorum Meridianorum centra ueniunt inuestiganda. Delineabis autem semper duos aut Meridianos aut parallelos, eadem apertura circini. Inscribes tandem Tropicos, unà cum polaribus circulis, &proprijs longitudinum atque latitudinum numeris. His ita paratis, imponito quam uolueris ipsius Orbis medietatem, &simul exaras to uentorum lineamenta: nam haec geographica circulorum contextura, hydrographiae uidetur admodùm commoda. Reliqua tuo submittimus ingenio discutienda. T0E II. SDQ