Latin
446.7 to 446.8
Oronce Finé, Protomathesis 446.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Po teris &eadem uia, dimidias horas consignare, diuidendo bifariam quamlibet sextam partem ip sius quadrantis EH, &rursum ex utroque centro similes prioribus emittendo lincolas. Sed ipsas dimidias horas breuioribus lineolis, solisue punctorum distinctionibus, conuenit annotare. Quòd si diuisiones ipsius quadrantis DE, in quadrantem EF sigillatim tra duxeris, eo quidem ordine uersus F, qui ab E signo uersus D seruatur, &ad quamliber ipsarum diuisionum, ex eodem centro C, rectas itidem compulaueris lineas: sex pomeridianas horas, à prima scilicet usque ad sextam, respondenter obtinebis. Reliquas autem horas, sextam antemeridianam praecedentes, sextamue subsequentes pomeridianam, solo ad miniculo circini, uel facile designabis: si eadem horarum interualla, ultro citroque D et F signa, suo traduxeris ordine, &rectis ex centro C productis lineolis prioribus coniunxeris, aut (si uelis) protractas uersus E lineolas, in aduersum, per idem centrum continuaueris. Interualla namque sextae atque septi. horae, tam ante, quam post meridiem, adinuicem aequantur: quartae item &octauae, et ita de reliquis horarum interuallis, aequaliter à linea meridiana distantibus. Non Latitundo Parisiensis.